Latin
Book 7, Xxxviii. Formula Clarissimatus
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-38
Unproofread scanNot analysed yet
Constat jucundum esse rerum bonarum saporem, et utilem ambitum laudis, qui appeliLur per augmenta virtu tis. Hoc nos studium providæ liberalitatis infundimus, ut major sit cultus morum, dum erescunt desideria præmiorum. Clarissimatus igitur honorem, ornamenta judicii nostri, regia tibi largitur auctoritas; quod præbeat et exactae vitae testimonium, et futurae prosperitatis polliceatur augmentum. Quapropter nihil jam obscurum agere patiaris. qui clarissimatus dignitate resplendes. Grande siquidem vitae testimonium est, non tam clarum quam clarissimum dici, quando pene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlativo nomine vocitatur.