Latin
Book 7, XL. FORMULA DE MATRIMONIO CONFIRMANDO ET b LIBERIS LEGITIME CONSTITUENDlS
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-40
Unproofread scanNot analysed yet
Æternum est beneticiuRl, quod posteritatis fuerit favore collatum; nec plus est conveniens regi, quam ut humanae praestet origini. In lucem quippe venturus casus suscipere non meretur adversos, ne ante gravamen districtionis incurrat quam gaudia supernæ lucis inveniat. Oblata itaque supplicatione depromi) mulierem quam tibi placitus [Cor. ,Ca. ,placidus illigavit amplexus, beneficio nostro jugali honestate debere sociari, ut ex ea liberi nati nomen nanciscantur haeredum. Nam cum spontanea copula animantia cuncta consociet, dignumque videatur esse quod placuit, durum est libertatem liberam non tubere, unde liberi procreantur. Et idco illam quæ, sicut jure præcipitur, honestate non fuisse probatur aequatis, legitimam tibi neri censemus uxorem; ei filios ex eadem conjuge, sive qui suscepti sunt, siTe qui suscipiendi, hæredum volumus jura sortiri, ut sub nulla dubietate diligas quos tibi absolute socressores futuros esse cognoscas. Natura enim tibi præstitit filios, sed nos tali securitate facimus esse charissimos.