Latin
Book 7, Xli. Formula Ætatis Veniæ
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-41
Unproofread scanNot analysed yet
Gloriosa supplicatio est, quæ veniam quaerit ætatis: quando se gravitatem de moribus confitetur accipere, quam maturitatem vitæ adhuc non contigit intulisse. Minor nascendo, grandaevus cupis esse consilio. Ita, quod in humanis rebus audacissimum est. ,ad erroris auxilium beneficium contemnis annorum. Quapropter oblata supplicatione depromis, ut cum tibi sit ratio firma prudentiae, actiones tuae non relinquantur ambiguæ, ne infirmetur jure quod non potest utilitate titubare. Hoc nos, quibus cordi est bona desideria perficere, libenter accipimus: quia nullas se captare velle profitetur insidias, quisquis habere liberos contractus constanter atTectat. Atque ideo, si d id tempus constat elapsuro, quo ad hanc veniam accedi jura voluerunt, nos quoque probabilibus desideriis licentiam non negamus; ut in foro competenti ea quae iii his causis reverenda legum dictat antiquitas, solemniter actitentur. Ita ut in alienandis rusticis vel urbanis praediis constitutionum servetur auctoritas: me cum opinioni praestare volumus, utilitatem publicain lædere videamur. Cape igitur nostro beneficio potiorem annis ætatem; et quod petis ab oracuio, moribus exhibeto. Nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando multo gravior est culpa quam suae promissionis impugnat auctoritas.