Latin
Book 7, XLVI. b FORMULA QUA CONSOBRINA LEGITIMA FIAT UXOR
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-46
Unproofread scanNot analysed yet
Institutio divinarum legum humano Juri ministrat exordium, quando in illis capitibus legitur præceptum quae duabus tabulis probantur adscripta. Sacer enim Moses, divina institutione formatus, Israelitico populo inter alia deftnivit, ut concubitus suos a vicinitate pii sanguinis abstinerent, ne et se in proximitatem redeundo polluerent, et dilatationem providam in genus extraneum non haberent. Hoc pmdentes viri sequentes exemplum, longius pudicam observantiam posteris transmiserunt, reservantes principi tantum beneficium, consobrinis nuptiali coputatione jungendis: intelligentes rarius posse præsumi quod a principe jusserant postulari. Admiramur inventum, et tenlpericm rerum stupenda consideratione laudamus, hoc ad principis moresfuisse remissum judicium; ut qui populorum regebat, ipse et moderata concupiscentiae frena laxaret. Et ideo, supplicationum tuarum tenore permoti, si tibi illa tantum consobrini sanguinis vicinitate conjungitur, nec alio gradu proximior approbaris, matrimonio tuo decernimus esse sociandam, nullamque vobis exinde jubemus fieri quæstionem, quando et leges nostra permitti voluntate consentiunt, et vota vestra præsentis auctoritatis beneficio firmaverunt. Erunt vobis itaque, Deo favente, posteri solemniter hæredes, castum matrimonium, gloriosa permixtio quando quidquid a nobis fieri præcipitur, necesse est ut non culpis, sed laudibus applicetur.