Latin
Book 7, XLV. FORMULA, QUA CENSUS d RELEVETUR EI QUOI UNAM e CASAM POSSIDET PRÆGRAVATAM
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-45
Unproofread scanNot analysed yet
Cum de agri utilitate vivatur et omnibus inda certum sit justum venire compendium, tributum iMud possessionis in illa provincia constitutae ita quereris onerosum, ut universas tibi voraverit facultates lacus ille vastissimus functionis; et quod aliunde magno labore potest colligi, per illam videatur assumi, cujus utilitatem nimia transcendit illatio, dum plus compulsoribus redditur quam a sedulo præstetur. Quapropter credimus te evadere posse nuditatem, si domimum hujus ruris [Alii, urbis] amiseris, cui jugis sterilitas de compulsoribus venit; ne conditione miserabili servias necessitati, cujus dominus esse meruisti. Sed quia hoc genus beneflcii praestari mediocribus leges sacratissimæ censuerunt, ut qni pro unius cespit's enormitate deprimitur, nec alterius commoditate sublevatur, moderatione habita ei debeat subveniri, magnitudinis nostræ, cui cordi est cogitare justitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut, si ita est, tot solidos tributario supradictæ posses- sionis, datis præceptionibus ad eos, quorum interest, ita faciatis de a vasariis publicis diligenter abradi, ut hujus rei duplarum vestigium non debeat inveniri, sed per sæcula sip, errore servetur quod una communi summa concluditur.