Latin
Book 8, Letter 15
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.15
Unproofread scanNot analysed yet
Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi domni avi nostri respondistis ill episcopatus electione judicio. Oportebat enim arbitrio boni principis obediri, qui sapienti deliberatione pertractans, quamvis in aliena religione, talem visus est pomificem delegisse, ut nulli merito debeat displicere; ut agnoscatis illum hoc optasse præcipue, quatenus bo. nis sacerdotibus Ecclesiarum omnium religio puJlu. laret. Recepistis itaque virum, et divina gratia probabiliter institutum, et regali examinatione laudatum. Nullus adhuc pristina contentione teneatur. Pudorem non habet victi, cujus votum contingit a principe superari. Ille quinimo suum efficit, qui cum sab puritate dilexerit. Nam quæ sit causa doloris, quando hoc et in isto reperit, quod alteri in partem ductos optaverit? Civica [Ed. ,crinea] sunt ista cerLamina, pugna sine ferro, rixa sine odio; clamoribus, non doloribus res ista peragitur. Nam etsi persona submota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur. Quapropter, redeunte legato vestro, illustri viro Publiano, rationabile duximus ad caetum vestrum salutationis apices destinare. Magna enim jucunditate perfruimur, quoties cum nostris proceribus verba miscemus. Et hoc quoque suavissimum vobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio, nobis etiam cognoscitis esse gratiosum.