Latin
Book 8, Letter 45
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.45
Unproofread scanNot analysed yet
Accipite, patres conscripti, judicium quod judicia nostra protulerunt, quando plus cogitantur omnino quæ cauta sunt; quia talis subsecutio creditur, Quale primordium venisse sentitur. Nemo enim futurum putat esse diligentem, quem in ipsa novitate opilliopis suae non videt esse custodem. Providus institutor si hortum suum fecundis nititur ornare plantariis, ut reddant fructus optatos, quae sollicitis fuerant culta laboribus; quanto magis regnum decet inter initia pacis amaenitate componi, ne habere speciem agri videatur inculti? Et ideo beneficiis nostris quasi quamdam januam cogitavimus dare quæstorem, per quem venientium dignitatum culmina decenter exirent. Sunt vobis certe de candidato nota, quando et moderna quae loquimur. Nam cum transitum gloriosæ memoriae domni avi nostri subjectorum anxia corda lugerent (bonum quippe amissum dum quæritur, plus amatur), per eum vobi; et nostri auspicii, et vestrae securitatis optata patuerunt. Intelligite quali nos aequitate constringimus in futuris, ut ipse nobis legum fieret custos, qni conservandae justitiæ fuerat promissor effectus. Adfuit mandatis regalibus (Ms. A., legalibus] eloquens et decorus ornator: pennulcena etiam inspectus, quos gratissimos reddebat audhus. Tales enim decet esse aulicos viros, ut naturae bona indicio frontis aperiant, et possint agnosci de moribus, cum videntur. Tacens enim plerumque despicabilis est, si eum tantum lingua nobilitat: semper antem in honore manet, si cujus est tranquillus animus, eum quoque serenissimus commeadet aspectus. Hoc denique facto testamur copiam nos habere prudentium, quando talis eligitur, qui ex utraque parte laudetur. Eloquentiæ vero bona ineptum est in quaestore prædicare, cum ad hoc specialiter probetur adscitus, ut opinionem temporum commendet qualitate dictorum. Aliis enim judicibus provinciarum committitur exactio, aliis privati aerarii custodia delegatur; huic autem aulicae famæ insignia reponantur, unde per totum mundum opinio vulgata laudetur. Quod nobis adeo, patres conscripti, æstimavimus esse repetendum, ut tales nos quaerere credatis, quales et nostræ laudi, et vestræ securitati expediat inveniri. Agnoscite docti bonum principis votum; confIdite do beneficiis, qui litterarum probamini habere notitiam. Segnissimi est torpere, cum se ad provectum cognoscat rerum dominos invitasse. Quapropter, patres conscripti, illustrem Ambrosium quæsturae culmine decoratum favor vestræ benignitatis excipiat. De illo euim non debet dubitari, qui a vestro ordine jam in prima dignitate meruit approbari.