Latin
8.16.22 to 8.16.33
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.16.22-33
Unproofread scanNot analysed yet
Innovatio regis sine aliqua confusione transivit, et sollicitudo tua præstitit quod nos nullus offendit. Atque ideo probato talibus institutis ab indictione feliciter sexta (Anno Christi 528) sacrarum largitionum comitlvam, propitia tibi Divinitate, concedimus. Usurus es omnibus privilegiis atque emolumentis quæ ad tuos decessores pertinuisse noscuntur. Absit enim ut aliqua calumniæ machinatione quatiantur, qui actionis suae firmitate consistunt. Fuit enim tempus, cum per delatores vexarentur et judices. Deponite jam formidinem, qui non habetis errorem: fructibus vestrarum utimini dignitatum; nam quod vobis per decessores prædecessoresque nostros temporibus domni avi nostri consuetudo longa dedit, indulgentia quoque nostra custodit. Conferimus tibi honorem germani, sed tu iidem ejus imitare servitii. Nam si illum sequeris, multos laude præcedis: virum auctoritatis maximæ, probatae constantiæ [Ac. ,conscientiæ], qui sub tanto principe et sine culpa paruit, et justitiam laudatus exercuit. promptum est enim aestimare quid gesserit, quando sub ingrato successure palatinum officium praeconia ejus tacere non potuit. Difficile itaque non est moribus sequi posse germanum; quia et in conversationis fructu plerumque consentiunt, qui unius gemine procreantur.