Latin
Book 8, Letter 17
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.17
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta est, patres conscripti, in candidato copia meritorum, ut vereamur ne tardius putetur electus, quam non sit judicio comprobatus. Nam cum divæ memoriæ avus noster optimos viros exquireret, noLis eum irremuneratum prosperior fortuna servavit. Uti paruit, illi multa officiositate servivit, et a domino largissimo benefficiorum sine aliqua retributione constat esse derelictum. Credo dilata est compensatio meriti, ut nobis aptior [Edd. ,At. ,apertior] fieret causa præstandi. Conveniat enim se pietas nostra lege natum. Condiguam est ab hærede solvi, quod collatum constat auctori. Cor enim munificentia nostra eum differret, cum eum proficere consuetudo suæ nobilitatis urgeret? Pater huic manu clarus, ac summa fuit morum nobilitate conspicuus, quem nec ferventia bella respuerunt, cum tranquilla otia prædicarent: corpore validus, amicitia robustos, ævi antiquitatem gestabat, abjectis sæculi vitiis [Ms. Aud. ,abjectis saeculis Odoacris], ditatus clarishonoribos. His temporibus habitus est eximius, cum princeps non esset erectus. Sed quid antiquam parentum ejus repetimus nobilitatem, cum vicina resplendeat luce germani; cujus non dicam proximitati, sed vel amicitiae conjunctum fuisse potest esse laudabile? Hajus virtutibus ita se sociavit atque connexuit, ut hoc potius sit incertum, qui magis ex altero prædicetur. Amicitiis ille praestat fidem; sed magnam promissis debet iste constantiam. Ille quoque avaritia vacuus, et iste a cupiditatibus probatur alienus. Hinc est quod norunt regibus servare fidem, quia nesciunt vel inter aequales exercere perfidiam. Ibi enim mores facilius probantur, ubi natura sub libertate monstratur. Quomodo ergo sub puritate non serviant dominis suis, qui nesciunt illusisse collegis? His laudibus electus a conjuge, Basilianæ sociatas fertur esse familiæ; quod plerumque evenit a meritis conjungi posse nobilibus. Inspicite in eo, si placet, etiam familiarem vitam, quia sæpius majoribus nostris viros industrios hæc signa prodiderunt. Res huic privata tanto tuit moderamine disposita, ut nec aliqua tenacitate sorderet, nec iterum nimia effusione laberetur. Gentiles victu, Romanos sibi judiciis obiigabat; et unde ingratitudo digniatitibus pierumque venit, iste disceptando samicitiam colligebat Videte quid faciat nobilis natura. Ex judicibus natus arbitrum agebat; quod nisi ex morum protate nulla potest contingere ratione. Nam fascib us obedire, plerumque potestatis neceasitas cogit: parere judici privato, sola sententiarum probitas facit. Unde nobis plus laudis videtur habere voluntarius judex, quando ad audientiam non eligitur, nisi qui justus esse moribus aestimatur. Quapropter, patres conscripti, favete vestris alumnis, et nostris favete judiciis. Secundo ad vestram curiam venit, qui ex senatore natus est, et aulicis dignitatibus probatur honoratus.