Latin
Book 8, Letter 18
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.18
Unproofread scanNot analysed yet
Professionem constat esse justitiæ, legum peritos judices ordinare; quia vix potest negligere, qui novit æquitatem; nec facile erroris vitio sordescit quem doctrina purgaverit. Dudum te forensibus negotiis insudantem oculus imperialis aspexit; nec latere potuit qua fide suscepta peregeris, qua lucutentia tractata peroraveris. Æquo gradu eloquentia tua atque conscientia pariter incedebant; nullus a susceptus quod amplius desideraret habuit; nullus judicum quod in te corrigere posset invenit. Accessit enim venustas oris et castitas animi. Juvenem te solus decor ostendit, ab ore primævo cana verba manaverunt. Contendit Ilos ætatis et maturitas mentis: sed potius illa superavit, quae nos avirtutum gradus gloriamque perducit. Quapropter aptamus munera nomini et meritis tuis; ut arcana regia fidelis accipias, et vir eloquens litteratam reperias dignitatem. Nunc causas gloriose judica, quas laudabiliter perorabas: assideat tibi propria et exercitata doctrina. Modo est felix et certa conditio negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod eligit. Non enim decet judicem ministrum esse voluntatis alterius; ut magis alteri pareat, cui tot milites obsecundant. Certe si in aliis tolerandum utcunque, nimis in quæstore pudendum est; ut qui eligitur ad principis consilium, solatium exspectet alienum. Et ideo, quod Deo auspice dictum sit, per sextam indictionem (Anno Christi 528) quæ sturæ tibi conferimus dignitatem. Sed tuus honor imperitis opprobrium est. Nam sicut conscientia læta est, quæ provehitur meritis, ita sub reatu jacet, qui se imparem cognoscit muneribus consecutis. Habes priscos viros, quos te deceat imitari. Præcede fama quem sequeris dignitate. Nam si te privata vita virtutibus exercuit, quanto melius provecta declarabit? Sumpsisti nomen ex meritis: custodi, ut semper læteris veritate vocabuli. Nam cum omnis appellatio ad declarandas res videatur imposita, nimus absurdum est portare nomen alienum, et aliud dici quam possit in moribus inveniri. Verum hæc bonæ conscientiæ dicta sufficiant: quia dubitari de illo creditur, qui plurimis admonetur.