Latin
Book 8, Letter 25
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.25
Unproofread scanNot analysed yet
Valde dignum est, in eis aliena servare, quibus nos oportet propria dona conferre. Quid enim de illa munificentia possis ambigere. quando a nobis te intelligis mereri quod a nostris decessoribus accepisti? Profitemur itaque aherius quidem donum, sed nostrum esse judicium, et modernam principis mentem prævenisse tantum velocissimam largitatem. Hinc est quod divae [Juret. V. C:, divinæ] memoriæ avum nostrae clemerttiæ domum in castro Lucullano positam, obseqaiorum tuorum sedulitate provocatam, constat voluisse largiri. Cujus dispositionem secutas patricius Tulum (Superius, epist. 9 et 10), posteaquam ilii nostra est liberalitate concessa, præfatam domum actu legitimo in tua optime jura transmisit. Quapropter serenitas nostra vel inchoatæ voluntatis desiderium, vel Tulum plenissimæ donationis effectum praesenti auctoritate corroboramus, ut sepe dicta domus patriciæ [Niv. ,Ga. ,Gr. et Cuj. ,,paternæ] recordationis Agnelli, in Lucullano castro posita, cum omnibus ad se pertinentibus in tua vel hæredum tuorum possessione permaneat; et quidquid de hac facere malueris, habebis liberam potestatem: cujuslibet vel privati nominis, vel publici posthac inquietudinem submoventes; ubi et si quid esset quolibet casu, qualibet inquisitione fortassis ambiguum, hujus auctoritatis nostre judicio constat explosum. Fruere, juvante Deo, rebus propriis ex nostra quoque auctoritate solidatis. Alii enim tibi jura legitima praestiterunt, noa possessionis quietem et cunctis saeculis securam conferimu8 firmitatem. Sed ne quis forsitan tam egregiæ voluntatis nostræ invidus temerator existat, jubemus eum qui ex hac re, quolibet tempore, vel Hisci nomine, vel privati, movere tentaverit aliquam quæstionem, dare tibi, vel ad quem pertinere volueris, domum superius designatam, pœnæ nomme auri libras centum, et frustratum suis ausibus infamatumque discedere. Hunc enim voluntatis suæ meretur invenire fructum, qui aliquid contra nostrum videtur quæsiisse judicium.