Latin
Book 8, Letter 26
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.26
Unproofread scanNot analysed yet
Gloriosus domnus avus noster desideria vestra cognoscens, Quidilanem Sibiæ filium a priorem vobis quidem facere disponebat: sed quia, interveniente mortali conditione, nequivit cogitata complere, necesse nobis est cjus vota perficere, ne tantus vir de aliquo inaniter judicetur bona potuisse sentire. Atque ideo præsenti auctoritate præcipimus ut eum priorem feliciter babere debeatis; et quæ ordinaverit pro disciplina servanda, ubi nostra maxime utilitas continetur, in omnibus obedire debeatis: quia sic domni avi nostri estis moribus instituti, ut et leges libenter audiatis et judices. Hoc est enim quod nostrum comit imperium, quod opinionem nostram inter gentes amplificat, si talia geratis, quae et nobis accepta, et Divinitati possunt esse gratissima. Robustius enim inimici nostri vincuntur moribus bonis; quia quos superna protegunt, felices adversarios babere non possont. Pugnatis enim efficaciter foris, dum in sedibus vestris justitiam fovere contenditis. Ista enim duo mutua se amplexatione consociant; qui æquitatem coluerit, fructum victoriæ possidebit. Nant quae necessitas ad injusta compellat, cum vos et sortes alant propriæ, et munera nostra, Domino adjuvante, ditiScent? Nam et si eui aliquid expetendum est, speret [Jur. : Subaudi potius] de munificentia principis, quam de præsumptione virtutis. Quia vobis proficit quod Romani quieti sunt, qui dum æraria nostra ditant, vesira donativa multiplicant.