Latin
Book 8, Letter 27
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 8.27
Unproofread scanNot analysed yet
Seventas publica, sicut ab innocentibus vacat, ila necesse est ut ill sceleratis operam suæ districtionis impendat, quia non semper unum merentur judicium diversa merita personarum. Morbi ipsi dissimilibus succis sanantur herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam revocat sospitatem, et pro qualitate passionis præceptum merentur artificis. Et ideo devotio veslra per Faventinum territorium incunctanter ex currat; et si quos Gothorum atque Romanorum in direptionibns possessorum se miscuisse repererit, secundum facti aestimationem, et damnis affligantur et pœnis; quia gravius plectendi sunt qui nec admonitionibus justis, nee judiciis principis obediendum esse crediderunt, quando major ambitus est dominis nobis velle servire, ut commendati bonis initiis reliquam vitam securitatis munere perfruantur.