Latin
Book 9, Letter 19
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.19
Unproofread scanNot analysed yet
Laudabilium jussionum causas plerumque præbet vituperabilis excessus. alienus, et miro modo momenta justitiae de iniquitatiS occasione nascuntur. Silet euim aequitas, si culpa non vociferetur admissa et feriatum quiescit principis ingenium, quod non fuerit aliqua querela provocatum. Conquerentium siquidem vocibus adacti, et frequentium populorum de rebus quibusdam interpellatione commoniti, necessaria quaedam Romanae quieti edictali programmate duodecim capitibus, sicut jus civile legitur institutum, in aevum servanda conscripsimus: quae custodita residuum jus non debilitare, sed potius corroborare videantur. c Haec in coetus vestri splendore redtentur, et per triginta dies praefectus Urbis locis ce! eberrimis faciat solemni more proponi, ut nostra eivilitate recognita, spes truculentis moribus auferatur. Nam qua confidentia protervus assumat quod principis agnoverit damnasse dementiam? Redeat amor omnibus disciplinæ, per quam et parva coalescunt, et potiora servantur. Ideo enim exercitus nostros, juvante Deo, crebris expeditionibus commonemus [Gr. ,Cuj. et Ga. ,commovemus], ut universitatem compositam vivere legibus sentiamus. Reddatur hæc animo nostro vicissitudo praemiorum; ut quem reipublicæ utilitatibus cognoscitis occupatum, rarissima querelarum aditione [Ed. ,editione] pulsetur. Teneant judices legitimas districtiones: votum fœdissimæ venalitatis abjiciant e. Metus cuncta componit, si reus crimen in judicante non invenit.