Latin
9.10 to 9.12
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.10-2-12
Unproofread scanNot analysed yet
A caedis temperetur insania. Nam præsumptio manuum actus probatur esse bellorum, maxime in eis quos tuitionis nostrae munit auctoritas. Si quis autem contra facere improba praesumptione tentaverit, violator nostrae jussionis habeatur. appellari a subjecto judicibus ordinariis in una causa secundo non patimur: ne quod ad remedium repertum est innocentis, asylum quodammodo videatur esse criminosis. Si quis vero vetita iterare tentaverit, negoHo privatus abscedat. Sed ne, pauca tangentes, reliqua credamur noluisse servari, omnia edicta tam nostra, quam domni avi nostri, quae sunt venerabili deliberatione firmata, et usualia jura publica, sub omni censemus districtionis robore custodiri; quæ tanto munimine se tegunt, ut nostra quoque jurisjurandi interpositione cingantur. Quid per multa discummus? Legum usualis regula, et praeceptorum nostrorum probitas ubique servetur b.