Latin
Book 9, affigentes titulos. nomine publico. 3. Contra obtinentes callide et peverse sen…
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia summis principibus juris communione vivendum est, si quis, legum ordine prætermisso, nomine publico titulos præsumpserit affigere, in tarr tum possidenti Gat obnoxius, quantum sanctio supcrius memorata testatur. Merito enim et sacrilegii pœna percellitur, qui iniquo pervasionis pondere ausus eat majestatem regii nominis ingravare. Litis quoque expensas judicio superatus exsolvat: quod hinc dantur fomenta detestabitis jurgii ł cum improbi vincuntur illæsi; nec dolet calumniantibus pudoris damnum, si evaserint dispendia facultatum.