Latin
Book 9, affigentes titulos. nomine publico. 3. Contra obtinentes callide et peverse sen…
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.3
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem de nostris scriniis aliquid crediderH promovendum, adversario suo, quantum ad causam ejus pertinet, de consecuta [Ms. et Ac. ,consueta] serie jussionum nihil aestimet supprimendum: ni fecerit, careat impetratis; vel si aliquod ex eo agere tentaverit, nihilominus habeatur infirmum; quia illos solos volumus uti beneficiis nostris, quos non cognoscimus studere versutiis.