Latin
Book 9, Letter 23
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quid, patres conscripti, de vobis judicemus expendite, cum ad summarumculmina dignitatum germinis vestri viros quos nunquam vidimus eligamus, non fastidio negligentiæ, sed honorabili præsumptione naturae. Ad examen veniant quae putantur incerta. Nam quis de illa re æsfimet deliberandum, ubi nihil reputatur ambiguum? Omnes quidem benignitas nostra complectitur, sed tas veritatis testimonio prædicamus. Præcedit quidem gratia, sed sequitur incorrupta sententia. Nam sicut idem curiae corpus est vobis, ita in unum laudabili ptoposito convenitis. Vos ergo dilexisse, judici8m est, uade libentatis lagmentum et nostri imperii crescit omatas. Rerum causae semper in semine sunt, fructus editos prodit auctores; et quidquid a Divinitate meremur, de felici prole colligitur. Hinc est quod patricium Venantium sub admiratione pensemus, et fecunda prole gaudentem, et tot consulatibus parem. Educavit enim liberos nulla discretione laudandos, pondere moderationis æquales, ingenii vivacitate consimiles t, et morum societate vere germanos; quorum infantiam bonis artibus enutritam, juventutem quoque armis exercuit, formans animum litteris, membra gymnasiis; tradens amicis exhibere constantiam, dominis fidem; et quidquid in illo viro gratia divina concessit, integra perrectione transmissum cernas in posteros. Jactent se alii possessione locupleti, summumque putent bonum solas esse divitias. In bac autem domo non tantum patrimoniis, sed et virtutibus aditur hæreditas. Hoc est profecto quod vere divites facit, quando nullum melius potest esse compendium, quam laudibus successisse majorum. Probatum est etiam in eo bonis dispensatoribus nil deesse. Alieni continens, propria sub moderatione distribuens, et inusitata laude mirabilis, nulli gravis tot protulit consulares. Recipiat hæc audiens fructum bonorum; agnoscat se praeconem habere quem dorninuln, et inter tot lumina procerum singulariter fuisse laudatum. Nam si homines ornat semel accepisse palmatam, quid ille censendus est, qui tut meretur in filiis eonsulatus? Et ideo, patres conscripti, alumnum vestrum Paulinum laurea [Ms. ,aurea] dignitate vestimus; ut juventus ejus, quæ fulget meritis, trabea quoque resplendeat triumphali. Hunc honorem Deciorum familia non miratur, quia eorum plena sunt atria fascibus laureatii. Aliis rara dignitas ista contingit, in hoc decursu generis pene nascitur consularis. Favete ergo, patres conscripli, nostris muneribus, et vestro nihilomin. candidato. Nam licet nuncupemini omnibus generaliter patres, huic etiam estis specialiter et parentes. Nomen vestrum a curae similitudine derivatum fidessma rerum appellatione [Ac. ,applicatione] confirmat: non a translatitia usitatione vocabuli, sed honora sorte nascendi. Cedant vobis hanc felicitatem Divina perpetuam; ut lice! gratiam praestetis exoticis, prole vestra vivacius gaudeatis.