Latin
9.24.1 to 9.24.24
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.24.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Si te voluntas nostra adhuc latentem aut inhonorum forsitan invenisset, gauderemus quidem repertum; sed bene dubitaremus acturum, quia spes magis quam fructus in novo est. Sed cum domni avi nostri innumeris provectibus magnoquejudicio glorieris, inconveniens res est disceptationi subdere, quem vix possumus sub admiratione praedicare. Tanti quippe non examinanda, sed veneranda sententia est: quia Don potest de factis ejus ambigi, cum et nos ab ipso cognoscamur electi; qui divinae supplicationi semper assiduus, exegit meritis ut illa faceret quae superna gratia custodiret. Nam quem ile viram aut exercitibus præficiens cum victoria non recepit; aut judicem cingens [Ms. Niv. et Gam. ,ungens; Jur. :forte, augens], non justissimum comprobavit? Cum futuris rebus eum crederes habere tractatum; nam quod concepisset animus, reddebat semper effectus; miroque sapientiae studio non habebat dubium, quod ve-- raciter praevidebat esse venturum. Denique ex te probare possumus eximium principis -institutum: quem primaevum recipiens ad quaestoris officium, mox reperit conscientia præditum, et legum eruditione maturum. Fuisti nimirum summa temporum laus; ut illum sic ad omnia sollicitum inoffensa redderes famulatione securum, dum molem tantam regalis ingenii facundiae tuæ viribus sustineres. Te in dictationibus amœnum, te ad justitiam rigidum, te habuit a cupiditatibus alienum. Beneficia quippe ipsius nulla abominabili taxatione vendehas b; ut honor tibi ad opinionis divitias proficeret, dum minime pretio subjaceret. Hinc est quod videbaris aequissimo principii gloriosa dilectione sociatus, quia eras a vitiis probabili sequestratione divisus. Interpellantium te ponderibus sapientissimus arbiter onerabat; tantumque de anin1i tui cognita disceptatione præsumpsit, ut in beneficii locum tuum præstaret æstuantibus sine aliqua cunctatione judicium. Quoties ille te grandævis proceribus imputavit, dum non sufficerent ad primordia tua, quos tanta longævitas ætatis instruxerat? Erat plane quod in te praedicaret eximium animum ad promerenda beneficia pal ulum, et contra vitia cupiditatis obstructum: dum nescio quo pacto rara est in hominibus manus clausa, et aperta justitia.