Latin
9.24.25 to 9.24.42
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.24.25-42
Unproofread scanNot analysed yet
Veniamus ad magisteriam dignitatem, quam non pecuniæ dignitate c, sed morum nosceris suffragio consecutus, quo loco positus semper quaestoribus affuisti. Nam cum opus esset eloquio defæcato, causa tuo protinus credebatur ingenio. Exigebaris a benigno principe quod se tibi noverat n1inime commisisse; et quadam gratia præjudiciali vacabat alios laborare [Ms. Gr. et Cuj. ,labore], ut te sententiae suae copiosa laude complereL Non enim proprios fines sub te ulla digoitas custodivit, quando conscientiæ tuae constat creditum quod a multis fuit proceribus sincerissime peragendum. Nescivit quisquam de te submurmurare contraria, cum tamen de principali gratia sustineres invidiam. Derogare cupientes vicit integritas actionis, adversi tui saepe locuti sunt coacti quod animus non habebat. Nam quælibet malitia formidat contra manifesta bona aliquid profiteri, dum generalibus odiis veretur exponi. Egisti rerum domino judicem familiarem, et internum procerem. Nam cum esset publica cura vacuatus, sententias prudentum a tuis fabulis exigebat ut factis propriis se aequaret antiquis. Stellarum cursus, maris sinus, fontium miracula rimator acutissimus inquirebat, ut, rerum naturis diligentius perscrutatis, quidam apurpuratus videretur esse philosophus. Longa fiunt, si cuncta proferamus: quin potius ad beneficia nostra convertimur, ut quod ab illo cognoscebatur deberi, ab haerede imperii tibi sentias juste persolvi. Quapropter, juvante Deo, quo auctore omnia prosperautur, ab indictione duodecima (Anno Christi 534) in praefectune prætorianæ te suggestu atque insignibus collocamus; ut probatum judicem sine metu provinciæ suscipiant, quas hactenus improborum cognovimus actione fatigatas. Sed quamvis habeas paternam praefecturam Italico orbe prædicatam, aliorum tibi tamen exempla non ponimus: vetera moribus tuis et omnium vota [Alii, voto] complesti. Percurre, juvante Deo, gloriae calupum, quem semper a te novimus expetitum. Nam si te continentem (ut cledimus) et dignitas ista probaverit, hoc est sæculi ambitiosa superasse.