Latin
9.25.45 to 9.25.56
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.25.45-56
Unproofread scanNot analysed yet
Qui cum sit justitia rigidus, ad remissiones irarum non perdurat austerus. suarum rerum distributor egregius; et dum nesciat aliena quaerere, novit propria largus oIerre. Hos igiturmores lectio divina solidavit, quando semper [Ed. ,sæpe] bene geritur, si coelestis metus humanis motibus oppooator. Hine enim virtutum omnium sumitur manifesta cognitio; hinc sapientia veritatis sapore conditur. Sic ad omnia redditur humilis, quem imbuit doctrina cœlestis. Huic ergo, patres conscripti, Deo auspice, a duodecima indictione (Anno Christi 534) præfecturæ prætorianæ regendam tribuimus dignitatem; ut queretas omnes infidelium nundinatione |Ac. ,omnes inficiatione] collectas, Deo præstante, sua integritate componat: faciatque tam nimium desideratus, ni cunctis possit esse beneficus. Adsint Superna dispositis; ut quem nos probavimus longa conversatione prudentem, prosperrimus sibi, fidelissimus nobis, utilis reipoblicæ debeat inveniri; et relinqnat posteris famam, per quam gloriosam sæculis suam faciat esse ramiliam.