Latin
Book 9, affigentes titulos. nomine publico. 3. Contra obtinentes callide et peverse sen…
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qui suasione plectenda matrimonia dividere nititur aliena, ipsi us conjugium habeatur illicitum; ut magis contigisse sentiat sibi, quod in altero malignus exercere tentavit. Si vero pro conjunctionibus charitate privatur, futurum matrimonium illi jure denegamus: quia non meretur jugalis reverentiæ præmia consequi, qui in genialis tori ausus est divisione grassari. Sed ne aliquos hujus sceleris reos ultio nostra derelinquat, illos quos spes non habet praesentis conjugii, vel futuri, si quid in alienos thalamos dolosa machinatione præsumpserint, facultatum suarum media portione priventur, statim fisci juribus applicanda. Si vero prohibente pauperie in aliquorum substantia nequierit vindicari, paena relegentur exsilii: ne, quod dictu nefas est, ideo videantur comminationem juris publici evadere, quia vilissimae noscuntur subjacere forlunæ. Sed hæc de sollicitatoribus affectus alieni pietas nostra decrevit.