Latin
Book 9, affigentes titulos. nomine publico. 3. Contra obtinentes callide et peverse sen…
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9.9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Maleficos quoque a, vel eos qui ab eorum ne! ariis artibus aliquid crediderint expetendum, legum severitas insequatur: quia impium est nos illis esse remissos, quos coelestis pietas non patitur impunitos. Qualis enim fatuitas est, Creatorem vitæ relinquere, et sequi potius mortis auctorem? Turpis actus ex toto sit a judicibus alienus. Nemo faciat quod jura condemnant: quia decretali paena plectendi sunt, qui se prohibitis excessibus miscuerunt. Quid enim in aliis damnent, si ipsi se inhonesta contagione commaculent Y Sit etiam sub divitibus tuta mediocritas.