Latin
1.181 to 1.188
Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.181-188
Not analysed yet
Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur: sed a quo actus fidelis exigitur, compensatio imminuta praestetur . da certe solidum et aufer inde, si praevales: trade libram, et aliquid, si potes, imminue. contra ista nominibus ipsis constat esse provisum: aut integra tribuis aut non ipsa quae dicuntur exsolvis. non potestis omnimodo, non potestis nomina integritatum dare et scelestas imminutiones efficere. providete itaque, ut et arbiter arcae habeat iustas consuetudines suas, et quod bene meritis impendimus, incorrupto munere consequantur. XI. SERVATO DUCI RAETIARUM THEODERICUS REX. a. 507/511 Decet te honorem, quem geris nomine, moribus exhibere, ut per provinciam, cui praesides, nulla fieri violenta patiaris, sed totum cogatur ad iustum, unde nostrum floret imperium. Quapropter Moniarii supplicatione commoti praesentibus te affamur oraculis, ut, si re vera mancipia eius Breones irrationabiliter cognoveris abstulisse, qui militaribus officiis assueti civilitatem premere dicuntur armati et ob hoc iustitiae parere despiciunt, quoniam ad bella Martia semper intendunt, dum nescio quo pacto assidue dimicantibus difficile est morum custodire mensuram. Quapropter omni protervia remota, quae de praesumptione potest virtutis assumi, postulata facies sine intermissione restitui: ne per dilationis incommoda eorum videatur supplex odisse victoriam. XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. a 507/511 Pompa meritorum est regale iudicium, quia nescimus ista nisi dignis impendere. et quamquam potestati nostrae deo favente subiaceat omne quod volumus, voluntatem tamen nostram de ratione metimur, ut illud magis aestimemur elegisse, quod cunctos dignum est approbare. Hinc est quod te litterati dogmatis studia laudabiliter exsequentem pridem ad quaesturae culmen elegimus, ut honesti laboris tui fieret praemium dignitas litterarum. quid enim advocationis officio, si pure impendatur, ornatius, quod peregrinum negotium ad suas molestias trahit, ut laboribus subveniat alienis? in hoc campo exercitatus cursu meritorum ad palmam nostri iudicii pervenisti.