Latin
1.189 to 1.193
Cassiodorus, Variarum Libri XII 1.189-193
Not analysed yet
Nec tamen benignitas nostra una remuneratione contenta honorem geminat, augmenta procurat et eo studio dona reparat, quasi debeat omne quod praestat. sume igitur magisteriae infulas dignitatis, usurus omnibus privilegiis quae tuos habuisse constiterit decessores. atque ideo tanto iudicio laetare suscepto, qui pro labore honoris tui honorem alterum accipere meruisti. quid enim de priore senserimus praemio, secundae dignitatis declaramus augmento. nati sunt fasces ex fascibus et naturam retinentes fetus arborei pullulaverunt iterum decenter abscisi. Verum te haec remuneratio satietate non expleat nec det laboribus tuis ferias nostri laus inventa iudicii. desiderabilior quin immo sit honestas, cum pervenit ad praemium, et tunc fiat gratius labores anxios fuisse perpessum, cum te fructum eorum intellegis invenisse. honores ergo quos sumis ex chartis, redde de meritis. nosti bene, quo nobis studio placeatur, qui ab ipsius consilii penetralibus venis. meministi, quotiens apud nos laudati sint innocentes, quotiens bonis actibus reddidimus vicem. ore tuo iudicia nostra loquebamur: exemplis talibus incitare. esto innocentiae templum, temperantiae sacrum, ara iustitiae. absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum. pio principi sub quodam sacerdotio serviatur. XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. a 507/511 Dignitas, patres conscripti, dum ad incognitum venit, donum est, cum ad expertum ,compensatio meritorum. quorum alter debitor iudicii, alter obnoxius est favori. hos enim aestimatione subvehimus, alios gratia promovemus et ad omnes indulgentiae vias nostra se relaxat humanitas. sed amoris vestri intuitu commonemur, quotiens in coetum vestrum ducitur, qui de gloriosis virtutibus aestimatur. quicquid enim humani generis floris est, habere curiam decet: quae sicut arx decus urbium, ita illa ornamentum est ordinum ceterorum. Atque ideo Eugenitem illustrem virum litterati dogmatis opinione fulgentem magisterii honore subveximus, ut gereret nomine quam possidebat meritis dignitatem. quis enim tot eius officiosos labores ignoret, quos non vilitate mentis exercuit, sed patrocinii honore servavit? dedimus itaque personam tantis honoribus parem, ut alterutro decore fulgentes mutua se gratia qualitatis ornarent. hic est, qui pridem nostro lateri iuridicus quaestor adhaesit, quem livoris nebula nulla fuscavit, nec malivolentiae studio nocendi artes fellitis sensibus exquisivit: sincero pectoris arcano puritati nostrae paruit et ad pietatem iussionum innocentiam suam praebuit. animus enim dolosus non arbitrium sequitur imperantis, sed suas potius explicat voluntates.