Latin
10.125 to 10.130
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.125-130
Not analysed yet
Anicios quidem paene principibus pares aetas prisca progenuit: quorum nominis dignitas ad te sanguinis fonte perducta collectis viribus hilarior instaurata rutilavit. quis ergo relinqueret in posteris minus honoros, quos tamdiu constat fuisse praecipuos? accusarentur saecula, si talis potuisset latere familia. atque utinam nobis Marios vel Corvinos annosior vita servasset! vix satiaretur principis votum, si nos contingeret personas illas talium possidere meritorum. quemadmodum nunc profecto neglegamus inventa, qui desideramus habere praeterita? Atque ideo, quod feliciter dictum sit, primiceriatus, qui et domesticatus nominatur, ab indictione quarta decima tibi conferimus dignitatem. usurus es omnibus titulis qui ad eius pertinent actionem. hic honor quamvis tantis natalibus videatur inferior, cunctis tamen fascibus tuis videtur esse felicior: cuius tempore meruisti coniugem regiae stirpis accipere, quam in tuis curulibus nec praesumpsisses optare. Age nunc, ut sicut tibi est votivus, ita nobis reddatur acceptus. considera quid merueris et dignum te nostra affinitate tractabis. nam qui familiae regnantis adiungitur, in laudum gremio collocatur. nunc maior opera mansuetudini detur: nunc omnibus communio benigna praebeatur, ut talem probemur elegisse, quem nulla possit prosperitas immutare. humilis age rem gloriae, quia de modestia laus sumitur, de elatione odium concitatur. provectibus quidem proxima est indubitanter invidia, sed tolerantia melius vincitur, quae contentione semper augetur. Supra ceteras virtutes amicam sapientibus ama patientiam: erectus ex nobis sustinendo potius quam vindicando laudaberis. iram vince: benigna dilige: cave, ne maior videatur esse felicitas moribus tuis, sed qui nostro iungeris generi, proximus gloriosis actionibus comproberis . laudati sunt quidem hactenus parentes tui, sed tanta non sunt coniunctione decorati. nobilitas tua non est ultra quo crescat. quicquid praeconialiter egeris, proprio matrimonio dignissimus aestimaris. XII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. a. 535 Ne quis nos, patres conscripti, in honoribus dandis non aestimet habuisse rationem, quod post insignia consulatus minora magis posterius conferamus. quin immo suaserunt nobis merita candidati, ne iam maturus nulla videretur sumere, qui primaevus emerita cognoscitur accepisse. avari quippe principis erat in uno honore spatia vitae tam magna concludere et ideo magis nihil praestare, quia prius cognoscitur summa meruisse. quin potius Omnia miscue concedamus: nulla dignitas minor est, cum bene geritur, quando reverentiam plerumque actio videtur accipere de claritate personae. haec autem tunc sunt gradibus distincta, cum diversis fuerint attributa. nam honorem suum semper aequaliter retinet quicquid probe gesserit consularis. sic minorum fluminum vocabula maior amnis absorbet et quamvis plurima fluenta Tiberis vester excipiat, tamen a proprio nomine non declinat.