Latin
10.131 to 10.136
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.131-136
Not analysed yet
Et ideo, quod feliciter dictum sit, illustri viro atque magnifico patricio Maximo primiceriatus, qui et domesticatus nominatur ,a quarta decima indictione gerendam tribuimus dignitatem, ut mediocritas honoris merito cresceret praesidentis. neque enim fas est humile dici quod gerit Anicius: familia toto orbe praedicata, quae vere dicitur nobilis, quando ab ea actionis probitas non recedit. Sed his bonis addimus, patres conscripti, ut nostrae affinitati praecelsae clara familiae vestrae gratia misceatur. verum hanc gloriam non sibi tantum potest unus assumere, quam nos probamur Romano nomini contulisse. reddite affectui meo plenissimam caritatem. plus est amandus a domino, qui parentis nomen dignatus est praestare subiecto. Sed aequum est, patres conscripti, ut carus existat, per quem vobis tam felicia contigerunt. exultate generaliter et has nuptias laetitia profusa celebrate. unde profecit nomen omnium, vota debent esse cunctorum. quae preces a me exigere potuerunt, quod meus animus spontanea deliberatione concessit, ut vestri ordinis viros parentes vere appellare possimus, qui nobis affinitatis claritate iungendi sunt? XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODAHADUS REX. a. 535 Postquam venerabiles viros episcopos agnita legatione remisimus nec petitionibus vestris, quamvis essent quaedam reprehensibilia, noster animus obviasset, venientes ad nos aliqui retulerunt civitatem Romanam adhuc inepta sollicitudine laborare et id agere, ut, nisi nostrae mansuetudinis interesset, pericula sibi potius certa ex dubiis suspicionibus concitaret. unde aestimate, cui debeat populorum inanis levitas imputari nisi vestro ordini, a quo decuerant cuncta componi. Per vestram siquidem sapientiam ammoneri provincias oportuit universas, ut talia probarentur assumere, quae principis primordia viderentur ornare. verum quae civitas non fiat excusabilis, si Roma deliquerit ? res minor ad potioris currit exemplum et alieni facti iure invidiam sustinet, quae peccatis praestat exemplum. sed gratias divinitati referimus, quae dona sua vestris potius ornavit excessibus.