Latin
10.184 to 10.192
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.184-192
Not analysed yet
XXIIII. THEODORAE AUGUSTAE GUDELIVA REGINA. a. 535 Veniente viro sapientissimo Petro ita nos amor vestrae serenitatis explevit, ut vidisse nos aestimemus, cuius colloquia benigna suscepimus. quis enim tanta affabilitate suscepta non reddat venerationis eximia, cui ante dignationis eloquium iure ab omnibus commendationis suae debetur officium? Et ideo per illum virum venerabilem legatum domni iugalis nostri ad vos specialiter directum salutiferos apices curavimus destinandos, ut recurrens vestrae serenitatis affatus et de optata incolumitate laetificet et de firmissimae gratiae nos faciat exultatione gaudere. tali enim compendio et causarum bene disponitur ordo et vestrae tranquillitatis geminata crescit affectio. suscipiamus ergo vestri animi bona, quia hoc est vere regale propositum gloriose vivere amore cunctorum. Quaedam vobis per harum portitorem verbo suggerenda commisimus ,quae pro ingenita mansuetudine et libenter accipite et efficaciter deo auxiliante praestate. XXV. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. a. 535 Per venerabilem virum Heracleanum presbyterum Augusta nobis pagina vestrae serenitatis illuxit. gratiam sermonis benigne tribuens et apte munera salutationis inpertiens ,ut re vera magnum sit beneficium tam suave principis meruisse colloquium. cui reddimus quanta valemus caritate responsum, optantes ut et sospitatem vestram saepius nos audire contingat et regni vestri felicitas semper accrescat, quia tale votum nos decet habere, quod gloriam salutemque vestram iugiter possit extendere. Significamus etiam pro vestro voto ad papam urbis Romae nos litteras destinasse, ut praesentium gerulo litterarum sine aliqua dilatione respondeat, quatenus qui a vobis dirigi meruit, celeritatis gratiam consequatur. nostri enim voti est causas emergere, in quibus possimus vestris desideriis oboedire quia sic vos ad reddendam dilectionem efficaciter commonemus, si vobis in aliqua parte pareamus. XXVI. IUSTINIANO IMPERATORI THEODAHADUS REX. a. 535 Intellegimus serenitatis vestrae gratiam muneribus omnibus ditiorem, quando illa nos hortamini facere, quae ad mercedem nostram possint omnimodis pertinere. tale siquidem votum semper amantis est, ut causas nos misericordiae velitis agere, quae nos divinae possint commendare potentiae.