Latin
10.193 to 10.198
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.193-198
Not analysed yet
Et ideo significamus gloriae vestrae monasterium famularum dei, quod vobis insinuatum est tributorum gravi sorte laborare, eo quod ager eius nimia inundatione perfusus sterilitatis vitia de inimica humectatione contraxerit: ad virum eminentissimum Senatorem praefectum praetorio dedisse nos nihilominus iussionem, ut eius ordinatione provida ad praedium, de quo querella est, diligens inspector accedat et, rebus moderata inquisitione trutinatis, quicquid gravaminis potest habere possessio, rationabiliter abrogetur, ita ut competens atque sufficiens dominis remanere possit utilitas, quia vere nobis lucrum pretiosissimum iudicamus, quod pro mansuetudinis vestrae voluntate concedimus. De Ranildae quoque causa, unde vestra serenitas me commonere dignata est, quamvis ante longum tempus sub parentum nostrorum regno contigerit, tamen necesse nobis fuit negotium de propria largitate componere, ut tali facto eam non paeniteret mutata religio. Earum siquidem rerum iudicium non praesumimus, unde mandatum specialiter non habemus. nam cum divinitas patiatur diversas religiones esse, nos unam non audemus imponere. retinemus enim legisse nos voluntarie sacrificandum esse domino, non cuiusquam cogentis imperio: quod qui aliter facere temptaverit, evidenter caelestibus iussionibus obviabit. merito ergo pietas vestra invitat nos ad talia quae nobis praecipiunt divina mandata. XXVII. SENATORI P̅P̅O̅ THEODAHADUS REX. a. 535/536 Non dare, sed reddere videtur expensas, quisquis tributariis aliquo remedio subvenire festinat. quid enim iustius est quam petenti conferre quod intellegitur ipse laborasse? ad misericordiam forsitan pascantur otiosi: cultor agri ad futuram famem deseritur. nisi ei, cum necesse fuerit, subvenitur. Quapropter industriosae Liguriae devotisque Venetiis copia subtracta dicitur esse de campis: sed nunc nascatur in horreis, quia nimis impium est plenissimis cellis vacuos esurire cultores. atque ideo illustris magnitudo vestra, quorum dignitas ad hoc legitur instituta, ut de repositis copiis populum saturare possetis, Liguribus, quos tamen indigere cognoscitis, tertiam portionem ex horreis Ticinensibus atque Dertonensibus per solidum viginti quinque modios distrahi censitote.