Latin
10.93 to 10.96
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.93-96
Not analysed yet
Sed inter diversa munera, quae nobis cum regia maiestate divina tribuerunt, illud amplius permulcet animum nostrum, quod nos sapientissima domina trutina magnae disceptationis elegit: cuius prius ideo iustitiam pertuli, ut prius ad eius provectionis gratiam pervenirem . causas enim, ut scitis, iure communi nos fecit dicere cum privatis. o animi nobilitas singularis! en aequitas mirabilis, quam mundus loquatur. non dubitavit parentem prius iuri publico subdere, quem paulo post voluit ipsis quoque legibus anteferre. exploravit conscientiam, cui erat regni traditura censuram, ut et illa domina cognosceretur esse cunctorum et me probatum perducere dignaretur ad regnum. Quando his muneribus, quando solvamus tantae gratiae quae debemus, ut quae cum parvulo filio imperavit sola, nunc mecum delegerit regnare sociata? in ipsa est enim decus regnorum omnium, in ipsa nostrae originis flos bonorum. quicquid fulgemus, ab eius claritate suscipimus, quando non solum parentibus laudem contulit, sed ipsum quoque genus humanitatis ornavit. quis possit sufficienter edicere, quanta pietate, quanto morum pondere decoretur? discerent profecto nova philosophi, si viderent et minora libris suis faterentur condita quam huic cognoscerent attributa. In tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione gravissima. haec est regalis procul dubio virtus celerius necessaria sentire et tardius in verba prorumpere. nescit enim paenitenda loqui, qui proferenda prius suo tradit examini. hinc est quod eius doctrina mirabilis per multiplices linguas magna ubertate diffunditur, cuius ingenium ita paratum reperitur ad subitum, ut non putetur esse terrenum. in libris regum regina austri venisse legitur ad discendam sapientiam Salomonis: hic principes audiant quod sub ammiratione cognoscant. paucis verbis sensus clauditur infinitus et summa facilitate componitur, quod ab aliis nec sub longa deliberatione formatur. Beata res publica quae tantae dominae gubernatione gloriatur. minus fuit, ut generalitas sub libertate serviret: additum est tantis meritis, ut ei subderetur et reverentia principalis: hoc enim obsequio dignissime dominamur. nam cum tantae prudentiae pareo, cunctis virtutibus obsecundo. sub tali siquidem monitore regni pondere non gravamur, dum si quid sit pro novitate incognitum, fiet nobis eius instructione certissimum.