Latin
10.97 to 10.104
Cassiodorus, Variarum Libri XII 10.97-104
Not analysed yet
Ad bonum publicum veritatem non pudet confiteri. agnoscite, principes viri, sapientissimae esse dominae, quod in nobis potuerit plus placere. illam enim aut interrogando melius sentimus aut eius imitatione proficimus. vivite nunc felices, vivite deo auxiliante concordes et aemulamini gratiam, quam regiam cognoscitis tenere concordiam. V. THEODOSIO HOMINI SUO THEODAHADUS REX. a. 534 Potestatis nostrae censuram rerum volumus esse modestiam, ut, quantum divina beneficia percepimus, tantum aequabilia plus amemus. privata siquidem studia a nostro animo probantur exclusa, quia generalis dominus custos factus sum deo auxiliante cunctorum. et ideo praesenti iussione praecipimus, ut quicumque ad domum nostram noscitur pertinere et curae tuae probatur esse commissus, nullis praesumptionibus insolescat, quia solus dicendus est ille meus, qui legibus potuerit esse tranquillus . augete famam nostram per patientiam vestram. Si quis habuerit cum altero forte negotium, ad communia iura descendite: fora vos tueantur, non iniqua praesumptio . a domesticis inchoare volumus disciplinam, ut reliquos pudeat errare, quando nostris cognoscimur excedendi licentiam non praebere. mutavimus cum dignitate propositum et si ante iusta districte defendimus, nunc clementer omnia mitigamus, quia domum exceptam non habet princeps, sed quicquid divino auxilio regimus, nostrum proprie confitemur. Estote ergo circa eos, qui iuri nostro ante fuere subiecti, omnino solliciti: nullum contra legem aliquid permittatis excedere. laus ad me vestra potius perveniat quam aliqua querella procedat, quia bona conscientia tunc vere imperat, cum generaliter praestare festinat. VI. PATRICIO V̅ ·Ī ·QUAESTORI THEODAHADUS REX. a. 534 Necessarium probatur esse rei publicae personas dignitatibus aptas eligere, ut cui iustitia committitur, malis moribus non gravetur. alioquin inefficax est ab homine exigere quod agnoscitur non habere: contra confidenter quaeritur, quod inesse sentitur. Et ideo primum nobis placuit tuos mores inspicere, sine quibus possunt quaelibet optima displicere. ornamentum enim bonorum omnium est sincera benignitas, quae non est sola, quia de virtutibus cognoscitur esse generata. ordinem serva nostri iudicii, ut, sicut haec prima quaesivimus, ita te custodire iustitiam prae omnibus sentiamus.