Latin
11.156 to 11.161
Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.156-161
Not analysed yet
VIII. EDICTUM PER PROVINCIAS. SENATOR P̅P̅O̅. a 533 Priscorum mos fuit nova iura decernere, ut succedenti populo aliquid quod omissum videbatur adiungerent: nunc autem sufficiens satis conscientiae veterum decreta servare. erat ante genus hominum sub hac novitate sollicitum, dum regulam vitae suae in aliena cognoscerent voluntate pendere: modo vero unusquisque novit fixum, quod ab antiquis plenissime non dubitat constitutum. sufficiunt ergo vobis iura, si non desit voluntas eximia. quid praeconum voces, quid periculosas sententias praesulum erectis auribus sustinetis? Propriae vitae imponit modum, qui sibi se iudicem intellegit constitutum. studete cuncti actibus bonis et formidanda nescitis. nolite inardescere ad praesumptiones illicitas: amate vivere quieti: transigite semper innoxii. quid litibus honesta confunditis? cur facitis quae mox timere possitis? si quaeritis lucra, vitate potius damnosa litigia. si quod tamen emerserit civile certamen, legibus patriis estote contenti: nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad violenta confugiat. furoris genus est in saeculo pacato turbulento studere proposito. Sed quia de nobis iudicibus etsi non verus, tamen oritur rationabilis metus, dum inexperta potestas trahit potius ad timorem, quantum ad meum propositum pertinet, iuvante deo rerumque dominis regnantibus omnia vobis iusta, omnia moderata promittite. primum, quod maxime iudicem dehonestat, nundinatio a me foeda nescibitur. non enim mea verba more vestium suspensa venduntur. sperari a vobis aliquid sola specierum indigentia faciet, non malitiosa venalitas. ubi tamen erit quae tempus mitigat moderata praeceptio ,non indicimus quod ematur nec ad taxationem trahimus quae necessaria non habentur. Estote tantum ad consueta solliciti, de novitate securi, quia illud solum nobis iudicavimus esse commodum, si vos iuvante domino servemus illaesos. non vos quisquam militum pro sua voluntate concutiet: non exactor adiecticiis gravabit incommodis :non solum nostras, sed et officii innoxias custodibimus manus. alioquin inutile bonum est iudicem non accipere et multis accipiendi licentiam praebuisse. neque enim sic a nobis egrediuntur, ut ea quae passi fuerint aliis merito fecisse videantur. imminuta sunt enim vestro amore suffragia, quae hactenus omnium detrimento crescebant .