Latin
11.162 to 11.166
Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.162-166
Not analysed yet
Ostendimus in nobis deo iuvante continentiam, ut eam militibus sine pudore imperare possimus. non enim potest auctoritatem habere sermo qui non iuvatur exemplo, dum iniquum sit bona praecipere et talia non fecisse. ordinatio igitur nostra utilitatem publicam tantummodo respiciet, non furta privata. scimus quae pro nobis vota fuderitis, qua fuistis anxietate suspensi. deforme nobis est talia facere, ut minus possitis in vestra exultatione gaudere. Patebunt deo propitio aures nostrae ad suscipienda desideria supplicantum: actor causae suis nos oculis sub libertate visurus est: non redempta, sed propria lingua loquebitur. nobis enim nec servitus imperabit nec a nobis nobilitas veneranda fatigabitur. praetoria denique nostra nullus turpis actus intrabit, nemo a nobis quam venerat minus locupletior redit. nescivit domesticum penetrale a subselliis discrepare. iudicem me observans inveniet, quocumque respexerit. Verecundiae memores iuvante deo sic agere nos optamus, quemadmodum a rerum dominis mandata suscepimus. vos ad omnia iusta estote devoti, ut me provinciarum patrem faciatis esse quam iudicem, quia iterum gravius irascitur, qui minime de pravitatum actione pensatur. nam si praebuistis laesionibus obsequium, quid illi impendere debetis, quem vobis magnopere studere cognoscitis? sollemnia commoda sedis nostrae laborantibus militibus non negentur, quia ipse praebet viam excedendi, qui non patitur iusta persolvi. Praeceptis etiam nostris oboedientiam aequabili moderatione praestate. compellat rationabiliter proprius animus, ne vos urgeat terror armatus. odium sibi excitat, qui iustis resultat imperiis. quem iam coegero, non amabo. sic enim cuncta quae agenda sunt volumus explicari, ut vos nullo compulsore faciamus imminui. servari vobis cupimus concessa pridem dominorum beneficia nulla abominabili praesumptione distracta. honorem nostrum sola vos optamus gratulatione sentire et regnantibus bona petere, qui vestra desideria visi sunt praestitisse. Vivite nunc adepta securitate gaudentes. quem fas non fuit cogere, potuistis voluntariis sponsionibus obligare. nam qui dubitat sub dei confidentia iusta promittere, vult habere liberum, quod non est pollicitus, immutare. tenete igitur arbitrii mei idoneum vadem, speculum cordis, imaginem voluntatis, ut quibus non sum facie notus, fiam morum qualitate recognitus. in hac me potius parte conspicite, qua latent praesentes. non est vobis damnum absentiae meae: utilius est iudicem mente nosse quam corpore.