Latin
11.227 to 11.248
Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.227-248
Not analysed yet
XXIIII. DE SCRINIARIO CURAE MILITARIS. Convenienter honoris praestat augmentum probitas actionis nec decet differri, quem frequenter efficacem contigit approbari. hinc est quod Lucinum scriniarium curae militaris esse praecipimus: exhibiturus obsequium cui se merito non dubitat attributum. XXV. DE PRIMICERIO EXCEPTORUM. Decet nos incunctanter tribuere promotionis ascensus, quos labor militiae meretur assiduus. sicut enim aequum est desidiosis laborantium praemia denegare, ita convenit excubantibus remunerationis optata concedere. et ideo Patricius exceptorum primicerium se a nobis noverit institutum, ut ad tale perductus officium placuisse suarum merita gaudeat actionum. XXVI. DE SEXTO SCHOLARIO. Dignus est nostro iudicio promoveri, qui a multis praesulibus meruit approbari. uni enim acceptum fuisse interdum gratia est, multis placuisse iudicium. Iustus igitur locum sexti scholaris se noverit consecutum inventurus militiae praemium, cum se actibus studuerit sociare fidelibus. XXVII. DE PRAEROGATIVARIO. Quis Iohannem non aestimet merito esse promovendum, qui nostro iudicio cancellorum olim sumpsit officium et tunc iam praerogativam conscientiae meruit, quando secreti munus iudicialis accepit? fruatur itaque gaudio et ordinis et honoris, qui moribus noscitur placuisse laudatis. hunc igitur praerogativarium sententia nostra confirmat, ut gradu potitus emeriti devotioribus animis publicae pareat iussioni. XXVIII. DE COMMENTARIENSE. Iuvat bene meritorum votis beneficiis respondere vicariis, ut devotiore mente possit obsequi, qui meruit anteferri. quapropter Heliodorus commentariensium fruatur officio. digne siquidem eius integritati committimus quae custodienda esse censemus. XXVIIII. DE REGENDARIO. Aequitati videtur accommodum, si efficaci actione laudatis digna moribus vicissitudo praestetur. habet enim suam gloriam, qui pensatis excubiis militarem noscitur promovere fortunam. hinc est quod Carterium regendarii locum feliciter obtinere censemus, ut spe futuri provectus avidius praetorianis possit inhaerere laboribus. XXX. DE PRIMICERIO DEPUTATORUM ET DE PRIMICERIO AUGUSTALIUM. Dignum est ut sequatur vota fidelium fructus laborum et superior gradus excipiat, quos gestarum rerum integritas affectata commendat. hinc est quod Ursum primicerium deputatorum atque Beatum primicerium Augustalium esse censemus: ut qui ad maiora provecti videntur officia, praedicanda conscientiae sequantur exempla.