Latin
11.249 to 11.263
Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.249-263
Not analysed yet
XXXI. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI EGREDITUR. Decet palmae praemia consequi, qui sacramentis militaribus videntur esse perfuncti ,quia diutinus labor sibi vindicat quod inexperta vix potest invenire nobilitas. et ideo, quoniam Urbicus primiceriatus sui noscitur tempora peregisse, inter domesticos et protectores sacram purpuram adoraturus accedat, ut venerandis clarificatus aspectibus militaribus excubiis se gaudeat liberatum. XXXII. DE PRIMICERIO SINGULARIORUM QUI ACCEDIT. Adest militaribus obsequiis integritas iudicantis, quia gratanter exsolvit quod deberi iuste cognoscit. quapropter Pierius primicerium singulariorum se nostra auctoritate cognoscat effectum. Si qua sunt alia, fiducialiter suggerantur: quia non est haesitationis metus, ubi non est iudicis venalis auditus. XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS. Moras intercipit, quem praestandi consuetudo constringit, quia plus ille ad beneficia compellitur, qui innata benivolentia commonetur. neque enim decet, ut nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate remedii, cui administrationis tempora videntur augeri. et ideo de praesenti vobis delegatorios nostra largitur humanitas, ut tunc habeatis commoda praemii, quando estis et sudoris terminum consecuti. non vos anxia mora suspendimus nec cruciabili dilatione fatigamus . unus sit finis sollicitudinis et laboris. nam differendum quis putet, si beneficia sua vendere non retractet? XXXIIII. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST. Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas fuerit, inquiramus, quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum. ite omnes provecti. estote cuncti feliciter approbati. nil sustinuistis dubium, dum omne iudicium habeatur incertum. sola vos alpha complectitur, ubi ea littera non timetur. sic enim unusquisque proprio usua est voto, tamquam de alieno non pependisset arbitrio. XXXV. DELEGATORIA. a 534 ante Dec. 24 Si Olympiaci currus agitator rapit praemia post labores, si ferarum certamen inhonestum velociter solet coronare victores, quam celeritatem remunerationis merebitur, a quo laudabiliter militiae sacramenta peraguntur? cur enim agentum in rebus miles officii post tot laboris incerta aliquid patiatur ambiguum, qui crebris actionibus excubando ideo principis nomen habere promeruit, quia militiae sacramentis ceteros antecellit?