Latin
11.272 to 11.279
Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.272-279
Not analysed yet
Lima peculiari nobis vicinitate proximior triginta diebus peragit, quod anni spatio sol aureus circumactus impleverit. Merito ergo laboris finem mortales inveniunt quando, ut philosophi dicunt, et ipsa, quae deficere nequeunt nisi cum mundo, cursus sui terminos rationabiliter acceperunt, hac tamen interveniente distantia, quod illa opus suum finiunt, ut ad principium redeant, humanum genus ideo militat, ut peractis sudoribus conquiescat. Et ideo illi, qui inculpabiliter cornicularii est perfunctus officio, septingentos solidos, quos ei longaeva consuetudo deputavit, per illam indictionem de Samnii provincia ex illatione tertia sine ambiguitate contrade: quia non potest dubitare de praemio, quem vera iudicis commendat assertio. praefuit enim cornibus secretarii praetoriani, unde ei nomen est derivatum, laudatis actionibus comprobatus: eo ministrante caliculum scripsimus inempti, quod magnis pretiis optabatur impleri: gratificati sumus, cui leges faverunt: negavimus, cui iustitia non promisit. Nemo tristis extitit de victoria sua, quia salvis facultatibus obtinuit, quando ut fieret superior, non redemit. nostis omne quod loquimur :neque enim in cubiculis nostris secretaria vestra peracta sunt: quod egimus, cohortes noverunt. fuimus nimirum ad nocendum privati, ad praestandum iudices. districtio nostra in verbis est habita et in factis sensa benignitas. irascebamur placati, minabamur innoxii et ne potuissemus laedere, terrorem videbamur inferre. habetis, ut solebatis dicere, castissimum iudicem: relinquam vos integerrimos testes. XXXVII. LUCINO V̅· C̅·, CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR P̅P̅O̅. a. 534 Bene antiqua moderatione provisum est, ut laboris sui pretia recipiant qui publicis utilitatibus obsecundant, ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat actione BZNKE(F)H(GI): hi tres om. ep. 37 1 alioqui A quis quod H sufficere semper et expectare (spectare libri) sufficeret (sufficere G) semper spectare HGI posset om. HI 3 temporis K 4 astronomici HGI sui curs. HGI custodiant ZN 5 ne quid esse E, ne quid esset FHGI teneretur B, non teneretur HG, non tenetur I 6 adtributas sibi regiones HGI 7 collustrat HI sidus syrus B raptatus BZN, raptum I, regnum raptum HG xuiiii H 8 sibi om.