Latin
11.264 to 11.271
Cassiodorus, Variarum Libri XII 11.264-271
Not analysed yet
Observavit enim iugiter imperialibus iussis et ut reverentiam praetorianae sedis extolleret, tunc ad eius venit obsequium, quando vocabulum coepit habere praecipuum . tales ergo tardare piaculum est, quia post palmam nemo dilatus est. votivum non potest dici quod tristis suscipit. gravamina nulla metuant absoluti, ne portus hoc ingerat liberis quod facere potuit procella vexatis. Quapropter experientia tua de illa provincia ex illatione tertia fiscalium tributorum solidos, quos principi Augustorum provida deputavit antiquitas, sine aliqua dilatione persolvat, quos noveris tertiae decimae indictionis rationibus imputandos. sed cave venales moras: declina damnosa fastidia, ut qui desideras similia consequi, exemplum tibi non videaris intulisse dispendii. qua enim poscentem ratione summoveas, si te actionis tuae qualitate constringas ? honorabiles quidem a cunctis habendi sunt veterani, sed ab his maxime, qui militiae labore detinentur. tibi ergo praestas quod parcis alteri, quando indemnitas prioris lucrum potius fit sequentis. XXXVI. ANATOLICO CANCELLARIO PROVINCIAE SAMNII SENATOR P̅P̅O̅. a. 534 Qui laboriosas excubias et officia magnae sedulitatis invenit, rationabiliter et temporis definita constituit, ut quod erat sub vitae termino positum praemium, non haberet incertum. alioquin quis sufficere semper et expectare posset, cum se mortalibus lux ipsa subduceret? qua de re sub incerta vita certa militia est nec habet quod possit metuere, qui ad designatum tempus inoffense meruit pervenire. Astra ipsa, ut astronomi volunt, licet assidua repetitione volvantur, cursus sui definita custodiunt . nequit esse ambiguum, quod fine proprio tenetur inclusum. Saturnus annis triginta constituta sibi caeli spatia pervagatur. stella Iovis duodecim annis attributam sibi regionem illustrat. Martis sidus ignea celeritate raptatum decem et octo mensibus deputata sibi discurrit. sol anni spatio zodiaci circuli signa praetervolat. astrum Veneris mensibus quindecim spatia concessa transcendit. Mercurius velocitate succinctus tredecim mensibus proposita sibi intervalla praetervehit.