Latin
12.120 to 12.125
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.120-125
Not analysed yet
Vinum quoque, quod laudare cupiens Palmatianum nominavit antiquitas, nos stipsim, asperum, sed gratum suavitate perquire. nam licet inter vina Bruttia videatur extremum, factum tamen est paene generali opinione praecipuum. ibi enim reperitur et Gazeto par et Sabino simile et magnis odoribus singulare. Sed quia illud famam sibi nobilissimam vindicavit, hoc et in suo genere nimis elegans perquiratur, ne prudentia maiorum aliquid appellasse videatur inproprium. est enim suavi pinguedine molliter crassum, vivacitate firmissimum, nare violentum. candore quoque perspicuum ,quod ita redolet ore ructatum, ut merito illi a palma nomen videatur impositum . Viscera defecta constringit, vulnera madida desiccat, lassum reficit pectus et quod vix praevalet implere potus arte compositus, hic naturaliter praestat infectus. sed provide ut supra dictas species exactas debeas destinare, quia falli non possumus, qui hoc patriotica veritate retinemus: ad praesens enim de cellariis nostris quae desiderabantur optulimus. tu autem tuo periculo dissimilia facis, quorum iam indicia teneri posse cognoscis. XIII. EDICTUM. a. 533/537 Nisu contineri debet omnium largitas impensa dominorum, quando necesse est universis proficere, quod illos impulsu divinitatis probatum fuerit effecisse. pietas siquidem principum totum custodit imperium et dum illis vicissitudo digna redditur, incolumia rei publicae membra servantur. dudum siquidem imperialia constituta per Bruttios atque Lucaniam sacrosanctas ecclesias aliqua munerum devotione iuverunt. sed ut est sacrilegis mentibus familiare et in ipsa quoque divina reverentia peccare, nonnullam exinde, partem numerariorum nomine canonicarii subtrahebant, facientes laicum commodum substantiam clericorum. Quod sedis nostrae numerarii execratione detestabili respuentes numquam sibi illatum fuisse suggerunt, quod de tali scelere manus impiae fraudaverunt. quid adhuc, minime humana audacia, temptabis, si et ibi furta porrigis, ubi te minime latere posse cognoscis? ut inludas oculis fortasse mortalibus, quamvis iniqua, tamen aliqua videtur esse praesumptio: quanta vero caecitate damnatus est, qui se aestimat perpetrare quod divinitas non possit advertere!