Latin
12.126 to 12.130
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.126-130
Not analysed yet
Sed ne ulterius similis grassetur forte praesumptio aut divinam patientiam frequens provocare possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in hac fuerit ulterius fraude versatus, et militia careat et compendium propriae facultatis amittat. graviore siquidem poena plectendus est, qui usque ad iniuriam divinam suam nihilominus tetendit audaciam. habeant pauperes dona regnantum: possideant aliquid quibus nulla facultas est. Cur aliena substantia in regali posita largitate pervaditur? possessio eius principis munus est. quemadmodum praesumat subiectus contingere quod deo respicit humilitatem dominantis offerre? additur quod talibus non dare tulisse est, et merito: quando qui potest esurientibus subvenire, si non pascit, extinguit. pudeat illis tollere, quibus iubemur offerre. ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici. amentur honesta lucra, horreantur damnosa compendia: nullus audeat inde tollere quod possit collecta dispergere. addendo perdit, qui retinendo collegerit et paupertatem potius ad se trahit, si egentium pecunias non repellit. XIIII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. a 533/537 Regenses cives ultimi Bruttiorum, quos a Siciliae corpore violenti quondam maris Impetus segregavit, unde civitas eorum nomen accepit divisio enim ῥήγιον Graeca lingua vocitatur, iniqua suggerunt exactorum se praesumptione fatigari, implorantes non aurium, sed oculorum nostrorum nota remedia, qui possumus scire territorium eorum quod petitur non habere. est enim montanis lapillis terra rarissima, arida pascuis, sed undosa vindemiis: segetibus adversa, sed olivis accommoda: et ideo cultura eius omnis in sarculis est, quia superficies ipsius sicca nutrire non valet superne nascentia. tergore illic ager nudus industria potius quam natura vestitur. Nam Palladiae silvae viriditate contegitur qui in solo aridissimus approbatur. talibus enim locis illa proficiunt ,quae radicibus proceris ad humi penetrale descendunt. segetes rigantur, ut vivant et condicione mutata hoc aristis impenditur, quod oleribus exhibetur. quanta seges est, quae manu colitur? raro illic ab area venit umeris gravatus agricola, ut non messes in horreis colligere, sed vix possit aliquos cophinos de summa ubertate complere.