Latin
12.131 to 12.136
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.131-136
Not analysed yet
In hortis autem rusticorum agmen habetur operosum, quia holus illic omne saporum est dum marina inroratione respersum: quod humana industria fieri consuevit, hoc cum nutriretur accepit. contra Maronis )autem sententiam intiborum illic fibrae dulcissimae sunt, quae praecinctae foliis tortuosis callosa teneritudine conglobantur: unde in morem vitri aliquid decerptum frangitur, dum a fecundo cespite segregatur. His victualibus, si vis nosse, regio illa fecunda est: nam et marinis deliciis copiosa iucunditate perfruitur, quia ibi mare supernum atque infernum, insertis frontibus adunatum ,delicias utriusque pelagi in unam congregationem sinus sui volubilitate perducit. necesse est enim illic et pisces properare, ubi constat et undam posse defluere. Exormiston quoque, inter pisces regium genus, compar murenis corpore, sed colore distans, naribus setosis, colostrea delicatitudine praeditum, oleoso ac suavi liquore coagulatum, appetibilis grataque pinguedo, cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad cubilia redire quae deserit: credo aut immemor reversionis aut teneritudine summa mollitus nequit undis elevantibus contraria obluctatione demergere . fertur velut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nulla arte devitans et hinc viribus destitutus redire non creditur, quia nec fugere posse sentitur. hic plane tantae dulcedinis esse dinoscitur, ut ei nemo piscium comparetur. Haec sunt in litore Regino quae diximus, quod non alio referente cognovimus, etsi visuali probatione retinemus. quapropter laridi atque tritici species nullis temporibus coemptionis nomine inde decernimus postulari, quia nimis calumniose petitur, quod loci beneficio non habetur. deinde sufficere debet defensio veritatis et testimonium iudicis, quia nimis execrabile malum est, si, cum aliud noverit conscientia, aliud lingua decernat. additur etiam quod tantis commeantium fatigatur adventibus, tanta excurrentium laceratione deteritur, ut rationabiliter illi remitti debuisset vel quod apud ipsam nasci posse constaret. XV. MAXIMO V̅· C̅· CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR P̅P̅O̅. a 533/537 Scyllaceum prima urbium Bruttiorum, quam Troiae destructor Ulixes legitur condidisse, inrationabiliter dicitur praesumentium nimietate vexari, quod nobis praesidentibus non oportuisset assumi: quia laesiones eius cogimur plus dolere, dum patriotica nos probatur affectione contingere. civitas supra sinum Hadriaticum constituta in modum botryonis pendet in collibus, non quod difficili ascensione turgescat, sed ut voluptuose campos virentes et caerula maris terga respiciat.