Latin
12.205 to 12.209
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.205-209
Not analysed yet
Et quoniam in Histria vinum abunde natum esse comperimus, exinde, quantum de supra dictis civitatibus speratum est, postulate, sicut in foro rerum venalium reperitur, quatenus nec ipsi laedi possint, cum eis pretia iusta servantur. quapropter praesentem indulgentiam nulla credatis venalitate taxandam, ut, dum fuerit remedium gratuitum, possit existere nihilominus gloriosum. noveritis enim gravi vos subici posse vindictae, si quod interdictum est dari. a vobis videatur acceptum. XXVII. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI SENATOR P̅P̅O̅. a. 535/536 Minus prodest bonum iubere, nisi hoc per viros sanctissimos velimus efficere. auget enim beneficium voluntas recta iustorum et quicquid sine fraude geritur, hoc vere donantis meritis applicatur. decet enim, ut munificentiam principalem sacerdotalis puritas exequatur. nam cui est studium bonum de proprio facere, laudabiliter potest aliena vota complere. Et ideo sanctitatem vestram petimus, cuius propositi est divinis inservire mandatis, ut de horreis Ticinensibus et Dertonensibus panici speciem, sicut a principe iussum est, )tertiam portionem esurienti populo ad viginti quinque modios per solidum distrahi sub vestra ordinatione faciatis, ne cuiusquam venalitate ad illos perveniat, qui se de proprio videntur posse transigere. accipiat minus habens indulgentiam principalem. egentibus iussum est, non divitibus, subveniri. fundit potius, qui mittit in plenum, nam illud potius reconditur, quod vasis vacuis congregatur. Quapropter sanctitas vestra miserationis officia non putet iniuriam: quia totum vobis dignum est, ubi pietas invenitur, siquidem aliena desideria fideliter gerere hoc est bona propria perfecisse. ad quam rem deo iuvante procurandam illum atque illum curavimus destinare, qui sanctitatis vestrae ordinationibus obsecuti nihil ex se faciant, sed tantummodo vobis oboedire contendant. solidi vero, quanti ex supra dicta quantitate panici potuerunt congregari, vestra nobis relatione declarate, ut apud arcarium reconditi ad supra memoratam speciem reparandam futuris reserventur deo auxiliante temporibus: more vestis redivivae, cuius adunatio per fila resolvitur, ut in novam faciem splendido potius decore texatur.