Latin
12.210 to 12.214
Cassiodorus, Variarum Libri XII 12.210-214
Not analysed yet
XXVIII. EDICTUM. a. 535/536 Quis nesciat providentiam divinam usibus nostris aliqua velle subducere, ut humanum possit animum comprobare? nam si nullum penitus indigere contingeret, locum proinde largitas non haberet. data est provinciis in regis nostri laudem penuria: steriles facti sunt agri, ut ubertas domini possit agnosci. minus esset acceptissimum donum, nisi praecessisset incommodum. gaudete, provinciae, malisque vestris potius gratiam referte, quando talem probatis animum principis, ut nullis cedat adversis. en pietas mirabilis, quae ubique nostris repugnat incommodis. Nam cum se feritas gentilis prioris temporis animasset, Aemilia et Liguria vestra, sicut vos retinere necesse est, Burgundionum incursione quateretur gereretque bellum de vicinitate furtivum, subito praesentis imperii tamquam solis ortus fama radiavit. expugnatum se hostis sua praesumptione congemuit, quando illum cognovit nominatae gentis esse rectorem, quem sub militis nomine probaverat singularem. quotiens se optavit de suis finibus non exire Burgundio, ne principe nostro pugnaret adverso, cuius licet praesentiam relevatus evaserit, felicitatem tamen praecipitatus incurrit? Nam mox ut Gothi ad belli studium genuina se fortitudine contulerunt, ita prospera concertatione caesa est rebellium manus, quasi inde nudos, hinc stare contigisset armatos: divini aequitate iudicii, ut in ipsis campis praedo corrueret, quos vastare praesumpsit. exulta, adversariorum cadaveribus ornata provincia: acervum ride funerum, quem inimicorum exitio constat effectum. nunc melius culta Liguria, cui negato fructu segetis messis provenit hostilis: nam etsi tributa tua minus potuerunt accipi, triumphos in te natos feliciter optulisti. His additur Alamannorum nuper fugata subreptio, quae in primis conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul adventum suum iunxisset et exitum quasi salutaris ferri execatione purgata, quatenus et male praesumentium vindicaretur excessus et subiectorum non omnino grassaretur interitus. possem quidem vobis dinumerare, quanta in aliis locis hostium turba ceciderit: sed more humani animi ad vestra felicia festinantes illud nos tantum dicere cupitis, quod ad vos specialiter pertinere sentitis.