Latin
2.1.44 to 2.1.49
Cassiodorus, Variarum Libri XII 2.1.44-49
Not analysed yet
XXII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX. [1] Aequum est ut se commodet pietas regalis fati vulnere sauciatis, quia erigi plus merentur, quos sortis suae adversa presserunt. atque ideo magnificentiae tuae praesenti auctoritate declaramus, ut Ecdicii filios, quos in urbe primitus residere censuimus, ad patriam cum genitoris sui funere, votivo quidem reditu, sed acerbo casu, remeare iubeatis, ne eorum desideriis abnegatis vulnus geminetur afflictis et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper serenitate detergimus, nunc miseris pias lacrimas denegare videamur. [2] Insatiabilis quippe fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse, dum semper se reum iudicat, qui cineribus iusta non praestat. Priamus quanto pretio sepeliendum Hectorem redemit? rogavit furentem, supplicavit armato vitamque suam exponere maluit, ut cadaveri debita non negaret. et quoniam in his personis mutua sunt officia pietatis, iniquum est filium genitori gratuito non impendere, quod patrem magnis talentis constitit effecisse. XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO VVV. SSS. THEODERICUS REX. [1] Decet nostri temporis disciplinam, ut, qui publicis utilitatibus serviunt, superfluis oneribus non graventur. nec dignum est, ut cuiusquam laedat invidia nostris motibus ordinata. quapropter figulinis regia vobis auctoritate concessis operam navanter impendite, nec vereamini ad alias actiones posse traduci, a quibus iniuncta praesentia vix credimus explicari. cessabit ergo circa vos improborum nefanda praesumptio et obscuris dolis effectum nostra tollit auctoritas. in cassum enim odit, cui se clementia principalis obiecerit. XXIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. [1] Constat senatum populis vivendi regulam praestitisse: nam quod ornat nomen Romanum, a vobis legitur institutum. ad hoc patres in illo principio nominati, ut quasi filiorum per vos possit vita componi. vos enim devotionem provinciis, vos privatis iura decrevistis et ad omnes iustitiae partes subiectos libenter parere docuistis. et ideo non decet inde signum resultationis exire, unde exemplum potuit moderationis effulgere. quod nostra clementia, cui cordi est rerum omnium tenere mensuram, in vestram notitiam credidit perferendum, ne magis ignorantia nutriatur excessus, sub quorum conscientia error non potest esse perpetuus. [2] Igitur provinciarum iudicum relatione ad magnificum virum praefectum praetorii directa comperimus sic primae transmissionis tempus exemptum, ut nihil aut parum a senatoriis domibus constet illatum: allegantes per hanc difficultatem tenues deprimi, quos decuerat sublevari (fiet enim, ut exactorum nimietas, dum a potentibus contemnitur, in tenues conversa grassetur et ille potius solvat aliena, qui est devotus ad propria), praeterea multo acerbiora iungentes, quod pro sua quisque voluntate aliquid exigentibus dignetur abicere, quae tamen omnia detrimenta curialibus dicuntur infligi, et qui in usus publicos fuerant nostra provisione reparati contumacibus distrahantur iniuriis. [3] Atque ideo, patres conscripti, qui parem nobiscum rei publicae debetis adnisum, sic aequabiliter ordinate, ut quicquid unaquaeque domus senatoria profitetur, destinatis procuratoribus per provincias trina illatione persolvat. [4] Aut certe, quod in locum beneficii solebatis expetere, arcae vicarianae sedis, si id diligitis, universa complete, ne necesse sit curiali per multiplicem et inefficacem conventionis laborem in exiguis vestris illationibus sua potius damna suscipere eveniatque detestabilis casus, ut qui functionem propriam vix poterat sustinere devotus, alienis oneribus prematur infirmus. [5] Quod nos salva civilitate dissimulare non possumus, ut sine acerbitate belli rebus suis exuantur oppressi et illi magis pereant, qui rei publicae parere festinant. hoc etiam nos edictali programmate in cunctorum noveritis provincialium notitiam pertulisse, ut libere prorumpat in publicum, qui se alienae functionis pondere novit oppressum: relaturi a nobis iustitiae fructum, qui fessis novimus donare praesidium.