Latin
2.1.50 to 2.1.53
Cassiodorus, Variarum Libri XII 2.1.50-53
Not analysed yet
XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. [1] Quamvis sit querula vox doloris nec se contineant imminuti et laesus animus vociferatione pascatur, tamen liberior sermo promitur, qui nostra auctoritate laxatur. detestamur enim miseros premi, commovemur et non querentium malis velociusque ad nos pervenit quod dissimulatio patientis abscondit: merito, quando cunctorum nos respiciunt laesiones, dum illud pietati nostrae perire credimus, quod per mediocrium damna sentimus. [2] Nuper itaque provincialium iudicum relatione cognovimus domos aliquas praepotentum suas non implere per ordinem functiones. hinc fieri, ut, dum illationis quantitas procurari quaeritur, a tenuibus summa potior exigatur. superbia deinde conductorum canonicos solidos non ordine traditos, sed sub iniquo pondere imminentibus fuisse proiectos, nec universam siliquam, quam reddere consueverant, sollemniter intulisse. proinde factum ut curiales, quibus nos volumus esse prospectum, imminentum sollicitudine coacti gravia damna sentirent: et, si dici fas est, cum alienis debitis sub truculentis compulsoribus urgerentur, possessionum quoque suarum amissione privati sunt. [3] Quod scelus ut debeat amputari, ad reverentissimum quoque senatum praecepta transmisimus et nunc edictali programmate definimus, ut quisque possessorum sive curialium gravatum se sentit in aliena calculi functione, ad nostrae serenitatis audientiam venire deproperet, sciturus nobis priores excessus omnino displicuisse, cum viderit profutura succedere. patuit ergo vobis arbitrium iusti principis, quamvis multis semper declaretur indiciis. nunc aut sub silentio patientiam doloris obducite aut sub iustitia iter vocis aperite. iam in vobis erit huius summa consilii, quibus adiacet eligere, quod vobis perspicitis expedire. XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX. [1] Nullis compendiis delectamur iniustis nec ad animum nostrae pietatis perveniunt quae probitatis gratia deseruntur. res publica siquidem iure semper aequitatis augetur, et cum temperantia diligitur, velociter profutura succedunt. [2] Atque ideo illustrem magnificentiam tuam, negotiatorum Apuliae sive Calabriae supplicatione permoti, duximus instruendam, ut frumenta, quae per supra dictos negotiatores publico comparantur, non iterum ab eisdem interpretii nomine solidorum quantitas exigatur. nam si coemptam speciem expensis publicis necessariam non habetis, ab officio vestro suscepta modiatio fideliter distrahatur: eventum rei ratio fiscalis habitura, quae iniuste videtur imposuisse quod respuit. nimis enim iniquum est, ut ille patiatur dispendium, qui imperium fecit alienum. [3] Pari condicione censentes de sextario quoque, quem negotiator eius provinciae videtur inferre, ne quis audeat damnata semper pretia protervus exigere. et ut validius retundamus excessus, poenam triginta librarum auri sedis vestrae praefectis imponimus, si quis contra haec saluberrima constituta ausu temerario venire temptaverit. officium vero decem librarum auri dispendio se noverit esse feriendum, si inhibitas praesumpserit exsequi iussiones. [4] In illa quoque parte fessis clementia nostra se porrigit, ut si pensionem huius tituli siliquatario praestat, monopolium quoque negotiator exerceat. si vero siliquatarius hunc titulum negotiatoribus iudicat abrogandum, nullam ab eis exigat pensionem, quia satis absurdum est, ut affligatur damnis, qui commoda non habet actionis. [5] In aurariis denique priscus ordo servetur et ad eos tantum functio ipsa respiciat, quos huic titulo servire voluit antiquitatis auctoritas. quapropter beneficia nostra erga negotiatores, qui vestris titulis necessarii comprobantur, omnimodis facite custodiri, ne genus hominum, quod vivit lucris, ad necem possit pervenire dispendiis.