Latin
3.1.68 to 3.1.73
Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.1.68-73
Not analysed yet
XXXIIII. MASSILIENSIBUS THEODERICUS REX. [1] Propositi nostri est probatas fortitudine et moderatione personas ad ordinationem vestram defensionemque dirigere, ut et provincialium ratio sublevetur et utilitas publica bonis praesidentibus augeatur. [2] Proinde comitem Marabadum nobis aequitate compertum ad Massiliensem civitatem credidimus dirigendum, ut quicquid ad securitatem vel civilitatem vestram pertinet, deo iuvante perficiat memorque gratiae nostrae curam possit habere iustitiae, minoribus solacium ferat, insolentibus severitatem suae districtionis obiciat, nullum denique opprimi iniqua praesumptione patiatur, sed omnes cogat ad iustum, unde semper floret imperium. [3] Quapropter designato viro in his, quae vobis pro publica utilitate praeceperit, libentibus animis oboedite, ut fides vestra, quae iam prioribus monstratur exemplis, subsequentibus quoque declaretur indiciis, quia gratius est obsequium quod devotione perpeti custoditur. nos autem reddere cogitamus locum vicissitudini, qui impensa servitia non possumus oblivisci. XXXV. ROMULO THEODERICUS REX. [1] Liberalitatem nostram firmam decet tenere constantiam, quia inconcussum esse debet principis votum nec pro studio malignorum convelli, quod nostra noscitur praeceptione firmari. atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid ex nostra ordinatione patricium Liberium tibi matrique tuae per pittacium constiterit deputasse, in suo robore debeat permanere, nec a quoquam metuas irrationabilem quaestionem, qui nostri beneficii possides firmitatem. XXXVI. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX. [1] Pietatis nostrae propositum est miserandis fletibus audientiam non negare, maxime cum moris nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur effectum et pulsatus nullum se queratur sustinuisse praeiudicium. proinde Firminus contra magnificum virum patricium Venantium se dicit habere negotium et frequenter ab eo eius propositiones fuisse contemptas. [2] Et quia in causis semper est suspecta potentia, dum velle creditur quod posse iudicatur, antefatum servata reverentia a te praecipimus ammoneri, ut sub sponsione legitima instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro iudices eius intentionibus valeat praebere responsum: actor hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum virum habuerit falsitatis eventum.