Latin
3.1.74 to 3.1.79
Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.1.74-79
Not analysed yet
XXXVII. PETRO EPISCOPO THEODERICUS REX. [1] Si in alienis causis beatitudinem tuam convenit adhiberi, ut per vos iurgantium strepitus conquiescat, quanto magis ad vos remitti debet quod vos spectat auctores? atque ideo sanctitas vestra a Germano nos aditos flebili allegatione cognoscat, qui se filium legitimum asserit quondam Thomatis, dicens partem facultatis patris sui a vobis detineri sibimet legibus competentem. [2] Quae petitio si veritate fulcitur et genitoris eius substantiam probatis iure competere supplicanti, considerata iustitia, quam monetis, sine observationis longae dispendio debita tribuantur, quoniam causarum vestrarum qualitas vobis debet iudicibus terminari, a quo expectanda est magis quam vobis. imponenda iustitia. quod si hanc causam sub aequitate vestrum minime definit arbitrium, noveritis supplicis querelam ad nostram audientiam perducendam. vos enim docetis voces pauperum non debere neglegi, quas potest iustitia comitari. XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. [1] Quamvis pietatis nostrae constet esse votum, ut ubique civilia, ubique moderata peragantur, maxime tamen optamus bene geri in regionibus Gallicanis, ubi et recens vastatio non portat iniuriam et ipsa initia bene plantare debent nostri nominis famam. principis siquidem opinionem longe lateque disseminat subiectorum custodita securitas, et ubi exercitus dirigitur, non gravandi, sed defendendi potius existimentur. [2] Atque ideo praesenti auctoritate delegamus, ut in Avinione, qua resides, nulla fieri violenta patiaris. vivat noster exercitus civiliter cum Romanis: prosit eis destinata defensio nec aliquid illos a nostris sinatis pati, quos ab hostili nitimur oppressione liberari. XXXVIIII. FELICI V. I. CONSULI THEODERICUS REX. [1] Aequitatis ratio persuadet, ut exercentibus laetitiam publicam consuetudinem servemus antiquam, praesertim a consule venientem, cuius constat esse propositi, ut debeat ex liberalitate laudari, ne videatur aliud dignitas promittere et aliud senatorem velle complere. quocirca sub opinione munifici parcum non decet inveniri, quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas. [2] Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum praestante tempore munificentia sit pro lege. proinde si nullo mendacio asserta vitiantur, sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, quae suo quodam privilegio velut debita quae donantur exposcit. nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri.