Latin
3.178 to 3.186
Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.178-186
Not analysed yet
XIII. SUNHIVADO V͐ ·S͐ ·THEODERICUS HEX. a 507/511 Laborum tuorum longa servitia et exploratae fidei multa documenta hoc nobis iudicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc alienis moribus praeferaris et praestes provinciae disciplinam, qui privatus amasti continentiam. is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore tractare. Samnitarum itaque supplicatione permoti hoc remedio laborantibus credidimus subvenire, si spectabilitatem tuam iuberemus ad finienda iurgia proficisci. Unde nunc enitere, ut tam bono iudicio laudabili respondeas instituto, aptumque te nostris praebe mandatis, qui hactenus propria sponte placuisti. intra provinciam itaque Samnii si quod negotium Romano cum Gothis est aut Gotho emersit aliquod cum Romanis, legum consideratione definies, nec permittimus discreto iure vivere quos uno voto volumus vindicare. censebis ergo in commune, quae sunt amica iustitiae, quia nescit personas respicere qui meram cogitat aequitatem. XIIII. AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. a. 507/511 Quamvis iudicio vestro credamus omnia facinora displicere, maxime a vobis confidimus exsecrandum quod matrimonii genialis impugnat affectum. quibus enim animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur? Iulianus itaque nobis lacrimabili aditione conquestus est uxorem suam vel res a vestris hominibus iniusta usurpatione pervasas. unde si veram petitionem supplicantis agnoscitis nec se rationabiliter pulsatus absolvit, in auctorem facti sine aliqua tarditate resecate. malum enim cum perseverat, augetur, et remediale bonum est in peccatum accelerata correctio. XV. THEODAHADO V̅· S̅· THEODERICUS REX. a 507/511 Iniuria quidem nostra est laesa iustitia, quia violationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostrae iussionis constat admissum. quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae iussionis reverenda contemnat? ideoque illum, quem dudum ad viri illustris Sonae iudicium decrevimus convenire isque se inveterata calliditate subtraxit ,examini vestro committimus audiendum, ut finem detis iurgio plectibili machinatione dilatato. praestate itaque audientiae curam, ut iustitiae vobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur vobis ambigua iurgiorum.