Latin
3.187 to 3.194
Cassiodorus, Variarum Libri XII 3.187-194
Not analysed yet
XVI. GEMELLO V̅· S̅· THEODERICUS REX. a. 508 Firmum est iudicium cuius tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur ubi experimenta probabilia suffragantur. exploravimus efficaciam tuam per diversos industriae gradus, sed uni parem meruisti gratiam, variis actionibus aequaliter approbatus . Hinc est quod praesenti tempore in Gallias nobis deo auxiliante subiectas vicarium te praefectorum nostra mittit auctoritas. unde perpende qualia de te videamur habere iudicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus adquisitos. cara est principi gloria et necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorum venisse sentit augmentum. Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra iudicia. turbulenta non ames: avara declina, ut talem te iudicem provincia fessa suscipiat, qualem Romanum principem transmisisse cognoscat. desiderat viros egregios coacta cladibus suis. effice ut victam fuisse delectet. nihil tale sentiat, quale patiebatur, cum Romam quaereret. abscedat omnis de calamitate tristitia: serenetur tandem nubilus vultus. nunc illam gaudere convenit, cum ad sua vota pervenit. XVII. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM THEODERICUS REX. a 508 Libenter parendum est Romanae consuetudini, cui estis post longa tempora restituti, quia ibi regressus est gratus, ubi provectum vestros constat habuisse maiores. atque ideo in antiquam libertatem deo praestante revocati vestimini moribus togatis, exuite barbariem, abicite mentium crudelitatem, quia sub aequitate nostri temporis non vos decet vivere moribus alienis. Proinde de necessitatibus vestris innata nobis mansuetudine cogitantes, quod feliciter dictum sit, spectabilem virum Gemellum, vicarium praefectorum, fide nobis et industria comprobatum ad componendam provinciam credidimus dirigendum: sperantes in nullo eum posse delinquere ,qui nobis peccantes graviter intellegit displicere. Quapropter ordinationibus eius ex nostris iussionibus oboedite, quia eum credimus vobis profutura decernere. recipite paulatim iuridicos mores. non sit novitas molesta, quae proba est. quid enim potest esse felicius quam homines de solis legibus confidere et casus reliquos non timere? iura publica certissima sunt humanae vitae solacia, infirmorum auxilia, potentum frena.