Latin
4.1.34 to 4.1.39
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.34-39
Not analysed yet
XVII. IBBAE VIRO SUBLIMI DUCI THEODERICUS REX. [1] Definitam rem ab antiquo rege, quam tamen constat rationabiliter esse decretam, nulla volumus ambiguitate titubare, quia decet firmum esse quod commendatur probabili iussione. cur enim priora quassemus, ubi nihil est quod corrigere debeamus? [2] Atque ideo praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut possessiones Narbonensis ecclesiae secundum praecelsae recordationis Alarici praecepta, a quibuslibet pervasoribus occupatae teneantur, aequitatis facias contemplatione restitui, quia versari nolumus in ecclesiae dispendio praesumptiones illicitas, dum nostra deceat tempora sedare confusa. [3] Esto contra talia omnino sollicitus, ut qui es bello clarus, civilitate quoque reddaris eximius. sic et arma tua deo iuvante corroboras, si iustitiam mediocribus servare contendas. improbis enim non potuisse resistere non praevales excusare, quando omnes tibi libenter cedunt, quem gloriosum in bellorum certamine cognoverunt. ignavus forte audacibus iubere nihil possit: nemo plus praesumentibus imperat, quam quem sua facta commendant. XVIII. ANNAE V. S. COMITI THEODERICUS REX. [1] Consuetudo est nostrae clementiae probatae nobis fidei agenda committere, ut cum iudices delegamus praeditos tractatu maturo, locum prava nequeat invenire surreptio. dudum siquidem ad nos multorum suggestione pervenit Laurentium presbyterum effossis cineribus funestas divitias inter hominum cadavera perscrutatum concussionemque mortuis intulisse, quem oportet viventibus quieta praedicare. non abstinuisse perhibetur tam crudeli contagio piis dicatas consecrationibus manus: aurum exsecrabili quaesisse fertur affectu, quem suam decuisset egentibus dare substantiam vel sub aequitate collectam. [2] Quod te diligenti examinatione praecipimus indagare, ut, si veritati dicta perspexeris convenire, hominis ambitum eo tantum fine concludas, ne possit supprimere quod eum non licuit invenire. scelus enim, quod nos pro sacerdotali honore relinquimus impunitum, maiore pondere credimus vindicandum. XVIIII. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. [1] Decet principalem providentiam fessa refovere, ut asperitatem casuum mitiget lenitas iussionum. non enim sentitur incommodum, si, quod per adversitatem constat oppressum, concessa prosperitas ostenderit sublevatum. [2] Siliquatici namque praestationem, quam rebus omnibus nundinandis provida definivit antiquitas, in frumentis, vino et oleo dari praesenti tempore non iubemus, ut haec remissio solutionis copiam possit praestare provinciis et respirent aliquatenus fessi praesentis salubritate decreti. [2] Quis enim ad vendendum non incitetur largius, cui solita dispendia subtrahuntur? portus nostros navis veniens non pavescat, ut certum nautis possit esse refugium, si manus non incursarint exigentum, quos frequenter plus affligunt damna, quam solent nudare naufragia. sit hoc forsitan sub quiete tolerandum: nunc autem, dum provincialibus praestare cupimus, mercium dominis interim consulamus.