Latin
4.1.40 to 4.1.45
Cassiodorus, Variarum Libri XII 4.1.40-45
Not analysed yet
XX. GEBERIC V. S. THEODERICUS REX. [1] Si desideramus locum beneficiis invenire, ut titulos nostrae possimus pietatis erigere, quanto magis aliena beneficia intacta volumus defendi, qui propria cupimus sponte largiri, maxima quando et illud conscientiae nostrae reponitur, quod de fisco sub antiqua sollemnitate praestatur! proinde viri venerabilis episcopi Constantii supplicatione comperimus sacrosanctae ecclesiae ipsius unum iugum, veterum principum pietate collatum, et nunc quorundam usurpatione violenta retineri. [2] Sed quia nos uti nullum volumus fraudibus suis, praesertim cum in dispendio pauperum detestabili mente versetur, praesenti auctoritate decernimus, ut ea, quae retro principum constiterint humanitate deputata, supra memorata ecclesia sine aliqua imminutione percipiat, manente poena etiam pervasori. qui et veterum dona et ecclesiae probatur violasse compendia. XXI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX. [1] Quamvis efficaciam tuam insistere credamus iniunctis et studiose deflectere quae nobis cognoveris displicere, tamen sollicitum ammonitio nostra non deserit, ut instructior reddaris, dum infra scriptis brevibus definita susceperis. proinde ordinatio nostra nulli videri debet ingrata, cum necessitas temporis excuset onera iussionis. [2] Esto itaque ad iniuncta sollicitus, quia licet sit semper adhibenda, maxima tamen utilis est in necessitate custodia. parebis ergo commonitus, ut sic possis cum provincialibus agere, quemadmodum nos eis respicis velle praestare, quatenus securus de nostra gratia consequaris, quicquid sollicitus de pravo studio habere contempseris. XXII. ARGOLICO V. I. P. U. THEODERICUS REX. [1] Intolerabilis excessus est, qui supernae maiestatis adfectat iniuriam et oblitus pietatis crudelia sectatur erroris. quem enim sperabit veniae locum, qui reverendum contempsit auctorem? abscedat ritus e medio iam profanus: conticeseat poenale murmur animarum. versari non licet in magicis artibus temporibus Christianis. [2] Magnitudinis itaque tuae relatione comperimus Basilium atque Praetextatum, artis sinistrae iam diu contagione pollutos, in accusationem tui examinis personarum intentione deductos. super qua re nostram te asseris spectare sententiam, ut confidentius fiat quod pietatis nostrae mandat auctoritas. [3] Sed nos, qui nescimus a legibus discrepare, quorum cordi est in omnibus moderatam tenere iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut quinque senatoribus, id est magnificis et patriciis viris Symmacho Decio Volusiano atque Caeliano nec non illustri viro Maximiano, hanc causam legitima examinatione pensetis. et per omnia iuris ordine custodito, si crimen quod intenditur fuerit comprobatum, ipsarum quoque legum districtione plectatur, ut rei abditi atque secreti per hoc vindictae genus a culpis talibus arceantur, quos ad leges trahere non potest incerta notitia. [4] De qua re illustri viro comiti Arigerno praecepta direximus, ut omnium violenta defensione summota, si se occulunt, ad iudicium protrahat impetitos et vobiscum in hac causa residens nec opprimi faciat innoxios nec leges sinat evadere criminosos.